Monumenta Corbeiensia, Nr. 300, S. 457
Reverentissimo in Christo patri suo et domino W(ibaldo) 1150t%. - Stabulensis aecclesiae venerabili abbati H(enricus), quicquid patri1151™' karissimo devotus debet filius.
Dignationis vestrae litteris diligenter perlectis, nichil, pater karissime, in eis invenire ingenioli mei potuit tarditas, quod vel benignitatis vestrae prudentiam a nobis deterrere vel mentis ve- strae statum a Stabulensis ecclesiae regimine digne proturbare' valeat. Nam et ordinis incrementum et prebende restaurationem,
a. pertnrbare c.
1. Cf. Iohan. 10,12. 2. Ezech. 33, 6.
442 WIBALDI EPISTOLAE 813. 314.
1150 «x. - quandocumque ad haec apponere animum vestra curabit diligentia, ea vobis amministrabit caritas, quae in ruinis ecclesiae nostrae resarciendis absque graviori discrimine omnem benivolentiae ve- strae semper amministravit copiam. Ministerialium vero nostrorum negligentiam et advocatorum insolentiam, quam satis aluit vestra interdum a nobis absentatio, non parum reprimet et cotidianus noster clamor et presentiae vestrae diuturnior assiduitas. Nam
Gutta cavat lapidem, non vi, sed sepe cadendo". Quod autem Meldis de ordinatione Corbeiensis ecclesiae me pre- sente actum sit, nescio. Nam, si sapio, id quod scio nescio*. Levius autem sopiri solent illa, quae sub specie pietatis ad pau- pertatem redeunt, quam ea, quae sub nomine felicitatis tenuita- tem rerum summis divitiis commutare intendunt. Ceterum, pater amantissime, ut ad ea, quae fratribus in commune scri- psistis, breviter respondeam, nullo modo paternitatis vestrae gubernatione, nulla ratione moderationis vestrae regimine carere volumus aut possumus; cum in hoc convenerimus et fixum tenea- mus, quod potius eo ipso modico thesauro, quib apud nos est% carere velimus, quam sub titulo alterius ecclesiae personae vestrae regimen amittere. Quare, pater, ea speciali confidentia, qua me semper filium vocare consuevistis, benignitatem vestram attente obsecro, ne nos super hoc verbo ultra perturbare intendatis, ne ruinam et desolationem loci, quem edificastis, quod absit, oculis corporalibus in brevi videatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 300, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6f055678-8566-432b-a814-2f589e98b9b4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success