Monumenta Corbeiensia, Nr. 302, S. 460
1150 ei. - Frater W(ibaldus) dictus abbas dilecto filio H(enrico) salu-
1151 m. ej. 5eneciictionem
Dolor capitis et invalitudo oculorum suadent, nos eruditioni tuae brevius scribere, quam vel tempus vel materia postulat; precipue cum haec, quae scribimus, tam secreta sint, ut alienae manus uti non presumamus amminiculo. Tacebimus nunc de bona spe, qua nos ad res difficiles immo fere inpossibiles feren- das et corrigendas benigna caritate cohortaris, et nos promovere temptas pietatis studio, ne illa etiam corporalibus oculis prolabi videamus, quae ad cultum divinae religionis in Stabulensi mon- asterio labore multo et sumptu edificavimus; quae satius fuerat in animarum cultibus quam in parietum nitore expensa fuisse. Ad illud respondebimus, quod scripsisti, te nescire, quid apud Meldas de ordinatione nostra in Corbeiensi aecclesia sit actum. Ais enim: Nam, si sapio, id quod scio nescio; et subiungis, quid tibi levius et plausibilius videatur, non quid ordo postulet, quid regula doceat, quid obedientia poscat. Et illud quidem proverbium non est sumptum de lege, de euangelio, de apostolo, de doctrina aecclesiastica; gentile est, seculare est, comicum est*, personae est levis et aut verbera vel aliquam incommodi- tatem fugere suadentis; non est de salute animarum, non est de dilectione Dei et proximi, non est de metu gehennae, non est de desiderio celestis patriae. Nos iuvenes illa te docuimus 1. Cf. Gen. 30,14.15. 2. V. supra p. 442 n. 2.
WIBALDI EPISTOLAE 315. 316. 445
puerum, quando in his studiis ludentes tuam capacitatem instrue-1150 «• - bamus, ut Latina plane intelligeres et recte proferres, non ut falsa loquereris aut vera contra Deum taceres. Nunc nostra scola hoc profitetur, hoc docet: Si sapis, id quod scis, scis; et id quod nescis, inquiris et discis, in his dumtaxat, quae ad re- ligionem et cultum Dei et ad animarum salutem pertinent. Et ideo, fili karissime, sicut nobis, ita et tibi fugienda est inobe- dientia, ne in regimine alterius ecclesiae vel nos simus admissi non per ostium, aut grex audiat vocem alieni, et pastor sit fur et invasor, grex autem seductus et prevaricator. Nos, in quan- tum sapimus, id quod scimus scimus, videlicet quid domnus papa tam viva voce quam litteris de eodem verbo nobiscum egerit; et discere desideramus, quid in tam arduo negotio Deo nostro sit beneplacitum et saluti nostrae conveniens, et utrisque ecclesiis, quibus iam non sufficimus deservire, proficuum, nec ab hominum veris iudiciis" abhorrens. Set videmur tibi con- cupiscere divitias et paupertatem abhorrere. Michi crede, in Domino fili, non est verum; set Deum per viam obedientiae invenire satagimus, et ita relinquere alteram, ut alteri prodesse valeamus. Quod si non procedit, melius est utramque relinquere quam in neutra proficere. Magna res est et a Deo petenda.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 302, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6f7e5e5f-5ffc-4bc0-980e-75f0672ce2c0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success