Monumenta Corbeiensia, Nr. 185, S. 326
1149 G(uido) sanctae Romanae aecclesiae cardinalis diaconus1 apo- stolicae sedis legatus H(einrico) Mindensi episcopo salutem et dilectionem.
Venerabilis ac dilectus frater noster Corbeiensis abbas signi- ficavit nobis, aecclesiam Kaminatensem pro eo, quod quidam puer monachus de tecto in pavimentum corruens expiravit, pol- lutam esse, vosque eius reconciliationem, licet sepius interpella- verit, usque modo distulisse. Quia ergo eidem fratri nostro in peticionibus suis, cogente nos probitate sua, tanquam nobis as- sistere debemus, fraternitati vestrae attente rogando mandamus, quatinus purgationem seu reconciliationem predictae aecclesiae ulterius nullatenus differatis.
1. S. Mariae in porticu. Vid. epp. 121 et 184 supra p. 195 et 303.
WIBALDI EPISTOLAE 191. 192. 311
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 185, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/6f862f58-2421-4d22-bf3e-4127097188c3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success