Monumenta Corbeiensia, Nr. 17, S. 116
1131-1151 Frater Wiboldus Dei gratia Stabulensis ecclesiae servus domno Theoderico venerabili Walciodorensis ecclesiae abbati* et reverendo fratrum conventui, divinis semper invigilare studiis et provehi muneribus.
Gratias agimus, dilectissimi, conditoris omnium inaestimabili gratiae, qui universalis ecclesiae suae pulcritudinem certis tem- poribus miro ordine magnis auctoribus, ipse ideme novus semper- que' perfectus artifex, condecorare non desinit, ut unaquaeque per orbem ecclesia, quae maris undas interdum patitur, litoris tamen firmitate aliquando gaudeat, discipulis in navicula Christum dormientem excitantibus et Christo fiuctibus imperante. Christum utique, fratres, et vos apostolico exemplo in vestra navicula excitatis, dum vestris, quibus ecclesia vestra regitur, patronis honorem et devotionem exhibetis, dum ea, quae in eis ipse ope- ratur miracula, ad multorum notitiam et aedificationem per- ducere desideratis. Scripsistis nobis per fratrem nostrum et
a. audeamus 1. b. verum — prolatum om. 1. 3. c. vestrae om. 1. 3. d. F.di- derunt 1. Martcne ct Durand, 2. Mahillan Acta SS. sacc. V. 587, 3. Papcbrorh Acta SS. Apr. T. III. 807, i. NAchcry Spicil. II. 708. e. om. 2. f. semper et 2. 3.
1. Vita b. Forannani ed. Mabillon Acta SS. saec. V. 588, Acta SS. Boll. Apr. T. III. 814. 2. quem aut exeunte a. 1151 aut initio a. 1152 obiisse constat.
WIBALDI EPISTOLAE 20-22. 101
filium vestrum Robertum vitam et miracula beati confessoris" 1131-1151 pontificis et abbatis Forannani, ipsius non parvipendendo studio composita, ea ut nobis ipse retulit intentione, ut, si qua minus viderentur composita velb superflua, nostra parvitas elimaret aut detraheret, et totius' corpusculum operis nostra cooperatio ro- boraret. Quod operi si necessarium inspicerem fore, quae in- iunxit et vos iniungitis, aggredi non recusarem plane; sed quia per omnia probatur laudabile, de cetero praeceptis vestris cupio ob- temperare, si labores nostri pro ecclesia, si regni quibus obli- gamur negotia prosperos habeant exitus et nobis aliquod, se- positis curis, aliquando indulgeant otium. Vos interim eo, quo coepistis, studio beati confessoris miracula amplectimini et me- moriae tradere curate; quia, si vestra perseveret devotio, si studium non flaccescata, si religio accrescat, glorificationem sacri corporis videre corporeis merebuntur oculis, quibus tantum ma- nifesta datum est videre miracula. Cujus temporis felicitati nostra utinam interesse mereatur praesentia, nostra subservire parvitas, et sacrorum cinerum glorificatio sit nostrae fidei de spe resurrectionis confirmatio, sit in praesenti tempore de tri- bulationibus nostris consolatio, de exsilio ad patriam, de morte ad vitam translatio.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 17, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7d56bf6a-c5af-4437-ab53-0b4666e11578/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success