Monumenta Corbeiensia, Nr. 301, S. 458
1150 ut. — Reverendis in Christo fratribus et dominis R(oberto) vene-
1151 m' rabili decano et ceteris Stabulensis aecclesiae filiis frater W(ibal-
dus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, magni con- silii angelum.
a. gatta c. 1. n. vi .s. cod. b. quod c. c. est om. cod.
1. Cf. Ovid. Pont. 4,10. 5:
Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu. 2. Terentii Eunuchi IV. 4, 53. 54: „Tu pol, si sapis, quod acis nescis".
WTBALDI EPISTOLA 314. 443
Recognovimus in litteris, quas proxime vestra unanimitas 1150«. - ad nos direxit, vestrum illum circa nos incorruptum et inex-1151tD' pugnabilem affectum, quo nos a principio amplecti et confovere perseverastis, ut vere vos amicos dixerimus, qui permansistis mecum in temptationibus1. Verum, fratres karissimi, dolemus, vos niminm properasse in re tam difficili, tam ardua, tam ne- cessaria, super qua universitatis vestrae consilium tanquam divi- num responsum quesivimus, ubi nec orationes premissae nec fratres Malmundarienses" vocati nec laici fideles et filii ecclesiae sunt invitati; veremurque, ut pace omnium dictum sit, ne de cordibus vestris prophetetisa et nobis, quibus res est pro anima, parum provide consulatis. In retransitu enim nostro ad vos, ut de domino nostro rege taceamus, plurimum domni papae of-
fensam metuimus; quibus b neglectis et adversum nos
commotis, parum vobis vel alicui prodesse possemus. Fun- dendae igitur sunt ad Deum preces cum omni humilitate et de- votione, querendum est non solum universae ecclesiae vestrae set etiam vicinarum consilium et suffragium, ut divina pietas talem vobis prestare dignetur pastorem, qui ex eius dono possit sanare contritos corde et alligare contriciones vestras*. In eo autem, quod scripsistis, quia nunquam bonus pastor viso lupo officium pastoris deseruit, recolere debet vestra prudentia, quam multos, quam magnos, quam atroces lupos in regimine Stabu- lensis ecclesiae his viginti annis, quibus ei servivimus*, non absque periculo mortis et gravibus scandalis et obprobriis susti- nuerimus, nec adhuc ferre detrectaremus, si eidem soli ecclesiae asscripti essemus. Set cum in Corbeiensi aecclesia lupi non de- sint et pastoris sit necessaria tam presentia quam vigilantia, elegimus uni, vel, si sic expedit, neutri servire, quam, utrique incubando, neutri prodesse. Et ut ad verba veteris historiae respondeamus, nullo modo credatis, quod amorem posterioris primae preposuerimus, quae nec pro mandragoris Ruben nos ad
a. Malmnd' c. b. lacuna in cod.
1. Cf. Eccli. 6, 7. 2. Cf. Ezech. 13, 2. exeunte anno 1130 ad exeuntem annum 1150.
3. Ps. 146, 3.
4. ab
444 WIBALDI EPISTOLAE 314. 315.
1150«. - priorem ingredi ad propagandam sobolem equo animo patitur1; set in omnibus divinae bonitatis propositum per orationis et consilii vestri suffragium inquirimus. Spiritus sancti gratia illu- minare dignetur corda vestra. Amen. Quanto maiores pressu- ras aecclesia vestra patitur, tanto magis indiget communi consilio; quia nichil temere aut precipitanter hoc in negotio agere volu- mus, set cum tanta maturitate consilii, ut et factum nostrum creatori nostro placeat et hominum recta iudicia non offendat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 301, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/80b826ac-6197-4057-b261-1ee990eec8e0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success