Monumenta Corbeiensia, Nr. 154, S. 279
Carissimo fratri et speciali amico W(ibaldo) abbati A(nsel- 1149 mus) pauper Christi se.
Quidam sapiens dixit, breves rationes habendas esse cum amicis; set tu nec longas nec breves iam dudum mecum ha- buisti, nec una saltem littera me salutasti, presertim cum tibi, non mihi copia sit legatorum. Quid est hoc? ubi es? quo per- iisti? quid mihi et tibi? quare me dimisisti?
Wisera, curre retro, currat tamen Havala recte. Ego tamen tuam absentiam semper habeo presentem, sive velis sive nolis. Quodsi velis, mecum est voluntas tua; quodsi nolis, consequenter verum est, absente tua absentia te ipsum presen- tem esse, et itidem tua voluntas mecum est. Ego ad domnum papam in proximo iturus sum; si quid mandare volueris, per me tuum sicut per te ipsum facere poteris. In dominica Esto mihi1 movebo. Cancellarius te plurimum diligit; quod ut cer- tius scias, litteras", quas nuper mihi misit, tibi mitto; quas cum legeris, mihi remitte.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 154, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8138b846-50ef-42d1-be89-caad79a596d0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success