Monumenta Corbeiensia, Nr. 159, S. 286
1149 Reverendo domno H(artwico) venerabili Bremensis" aeccle- siae archiepiscopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est iu aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Clericus noster Heinricus de Kaminata, quib quasdam peti- tiones nostras ad vestram sublimitatem a nobis missus pertulit, inde reversus narravit, quod adversum nos graviter essetis com- motus et coram multis grandem de nobis querimoniam fecissetis, insuper et minas in nos et nostra intentassetis. Quod nos cre- dere nullatenus potuimus, quoniam conscientia nostra veraciter nobis attestatur, quod nec in verbo nec in opere contra perso- nam et dignitatem vestram scienter quicquam egimus. Et quia lex nostra non iudicat quemquam, nisi prius audiatur, ex eo discretio vestra providere debuit, ut, quoniam non exiguo ami- ciciae vinculo devincti eramus, prius interrogaretis et postmodo iudicaretis. Siquidem, ut industria vestra bene recordatur, duo pacta inter nos contracta sunt, alterum divinum et alterum hu- manum. Et humanum quidem secundum iura et institutiones humanas solvi et immutari potest, ut videlicet, qui hactenus noster homo et tanquam miles per hominagium fuistis, nunc dominus et pater noster fieri incipiatis. At vero contractus di- vini conventio valet in aeternum, propter illum, qui in lege sua mandavit, ne assumamus nomen eius invanum*; propter illum,
a. Bremensi c. b. qui addidi.
1. Harfwico I. 2. Exod. 20, 7.
WIBALDI EPI8TOLA 163. 271
qui iuravit et non penitebit eum1; unde et David: /wnm inquit 1149 et statui custodire*. Recordamini quod, postquam ad archie- piscopatus culmen ascendistis, litteras prudentiae vestrae trans- misimus, in quibus vos intimo affectu de quibusdam premonere ac premunire studuimus; in quibus si audire consilium nostrum placuisset, hodie Bremensis aecclesia et vos pace meliori poti- remini. Set indignamini nobis, ut fertur, quod, cum de ele- ctione Bremensis archiepiscopi, vacante tunc sede, ageretur, in nostram personam omnium fere vota se inclinaverunt. Nos in aecclesia Bremensi nullum novimus preter personam vestram et equivocum vestrum, Harthvigum prepositum", et Erfonem pre- positum' et Albertum canonicum. Ceterorum nomina et facies ignoramus. Civitatem ipsam nunquam nisi semel intravimus, et sero inclinata iam die venimus et mane facto egressi sumus. Quando predecessor vester bone memorie Albero archiepiscopus obiit5 et vos ei successistis, nos eramus in Stabulensi monasterio, quod a Brema itinere dierum septem distat, omnium rerum quae ibi agebantur ignari. A nobis nulla persona sollicitata est, nulla submissa. Nos in talem disceptationis aleam non li- benter incidimus, ubi tam de natalibus quam de moribus sub- tilissime disputatur et frequentissime erratur. Atque infirmitatis nostrae et humilitatis bene conscii, ad tantam rem et tam re- verendam oportune gerendam nequaquam accedere presumeremus, precipue cum eadem ecclesia, prius domina gentium et princeps provinciarum, tanquam vidua facta sit sub tributo"; ad cuius contriciones sanandas si vestra eruditio prudentia nobilitas et fortitudo non sufficiunt, desperandum potius ei erit quam de alicuius hominis adiutorio confidendum. Abiecto itaque a vestri pectoris sinceritate tocius suspicionis rancore et depulsa omni detractorum fallacia, nos, qui in veritate vos diligimus, redamate, quoniam in eo qui veritas est vobis loquimur, quod contra vos in aecclesia Romana" nec litteras nec sermonem aliquem direxi- mus, immo ad vestrae dignitatis provectum modis omnibus sub-
a. sic cod.
1. Ps. 109, 4. 2. Ps. 118,106. 3. Hamburgensem. 4. S. Wille- badi Bremensem. 5. 1148 Aug. 25. 6. Thren. 1,1.
272 WIBALDI EPISTOLAE 163-165.
1149 venire parati sumus. Vestram vero discretionem intime roga- mus, ut, sicut domnus papa vestro predecessori scripsit1, nobis de parrochianis et ministerialibus vestris, qui bona Kaminatensis aecclesiae invaserunt, iusticiam faciatis, quibus nichil prorsus dedimus vel concessimus vel datum recognoscimus. Commen- damus vestrae pietati latorem presentium.
164. Wibaldm Heinricum abbatem Fuldensem et Hersfeldensem ac Fuldenses hortatur, ut expulsos monachos resumant. (M. 144.) 1149 Reverentissimo patri et amico suo H(einrico) venerabili Ful- densi et Hersveldensi abbati et omnibus Fuldensis aecclesiae filiis, tam monachis quam laicis, frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Filii et fratres vestri Lampertus et Dudo et alii quidam nostram parvitatem vel per se vel per nuntios suos sepenumero adierunt, orantes attentius, ut ad pacem et reconciliationem ve- stram et ad regressum monasterii sui, de quo se iniuste pulsos conqueruntur, viam per nostrae peticionis intercessionem aperi- remus. Quod nos karitatis intuitu, licet inviti, tandem assumentes, omnium et singulorum pedibus animo advoluti, suppliciter de- precamur, ut misereamini fratrum vestrorum et, quia propriae actionis vicio de aecclesia nec egressi nec proiecti sunt, set quaedam communis discordia, quam esse firmiter sopitam oportet, de vestro eos collegio proturbavit, ipsos cum bona venia in con- gregatione recipiatis et sicut filios et fratres vestros benigna karitate foveatis. Omnium fratrum nostrorum circa nos posito- rum sentencia et peticio eadem est, timentium, ne forte scan- dalum aliquod gravius inde valeat oboriri, si non fuerimus in hoc a vobis exauditi.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 159, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/89456fcf-43c5-43e9-b743-6ffe131b5370/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success