Monumenta Corbeiensia, Nr. 206, S. 346
1149 Reverendo patri suo et domino A(nselmo) pauperis civitatis Dec' episcopo1 frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum et sua omnia.
Succenset nobis etiam nunc prudentia vestra, quod nullas vobis vel raras litteras mittamus; in quo vitio vos quoque labo- rare, et dolemus et reprehendimus. Salutantes itaque dilectam nobis in Domino paternitatem vestram, hoc absque dubio, quan- tum de futuris possumus, profitemur, quod in ea caritatis gratia, quam Deus inter nos iam pridem glutinavit, permanere dispo- nimus, nisi forte ad perfectum aliquid augmenti possit accre- scere. Legimus litteras, quas pro excusatione vestra de of- fensa domini nostri regis nostro communi amico cancellario* miseratis; set, referente quodam, quem curiae secreta non pror- sus latent, didicimus, quiddam occultioris veneni de quorundam detractione in causa fuisse. Nos nec diuturniorem nec maiorem gratiam expectamus. Vestra siquidem culpa, si tamen culpa est, nobis quoque vobiscum et quibusdam episcopis communis est; quam vobis per scriptum indicare tutum esse nequaquam iudi- cavimus. Curia futura est Bavemberch, non tamen frequens, ad quam familiariter venire iussi sumuss; cum tamen nos gravis necessitas ad eam traheret, pro rebus videucet Kaminatensis ecclesiae, pro quibus multum laborem sustinentes, parum adhuc patrocinii, unde speravimus, accepimus.
a. glorioso addidi ex Erh. edit.
1. Havelbergensi. 2. regio, Arnoldo. 3. Bambergam die 24 Dec. 1149 pervenisse Wibaldum, docet ep. 251 infra.
WIBALDI EPISTOLAE 212. 213. 331
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8b646590-24f6-4a66-8a4c-6b5d90f01c3d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success