useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 439
Signature: 439

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
457. Canonicus regularis S. Aegidii Leodiensis Wibaldo rnalignas quaestiones proponit. (M. 372.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 439, S. 605
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 439, S. 605

    Graphics: 
    x

    Domno Gwi(baldo) quidam suus gratiam Dei, custodiam sui. 1157 Apostolice, sapientibus et insipientibus debitor estis*. Mihi Mlut Al igitur insipienti tamquam debitor respondere dignemini. Quidam dicunt, ordinem nostrum non debere abbatem habere, quia hoc Augustinus non constituit; et conversos nos esse; et ideo nec clericos nec monachos dici debere. Qui hoc dicunt, non se satis discernunt et quod beatus Benedictus — qui simplicem poeni- tentiam instituit monachis nec baculum pastoralem nec gradus aecclesiasticos — scripsit eis. Quare, si ab aecclesia quaedam accipiunt, ab eadem quaedam nos accipere nolunt? Quod nos conversos appellant, in hoc, velint nolint, apostolis consociant, qui conversi sunt ad Dominum; in hoc nichilominus monachis nos coniungunt, qui similiter convertuntur ad Dominum. Qui

    a. nostrae addidi. b. scnptnm cod.

    1. i. e. in diem 7 Iunii 1158. 2. Beatricis imperatricis. 3. Kom. 1, 14.

    590 WIBALDI EPISTOLAE 457. 458.

    1157 autem nostra pro sua novitate infirmant, sua pro illorum vetu- "*' pr' state affirmant, manifeste falluntur, quia tempus nichil in hoc conferre probatur; et tales Oratius irridet:

    Qui non suscipiunt, nisi quod Libitina sacravit1. Clerici autem, qui principaliter debent episcopis subesse, tantum deiciunt dignitatem suam sub abbate, quantum inferior est abbas pontifice. Horum omnium quid certius tenendum sit, decernite nobis. Valete. Quid abbas Sancti Laurentii* per pastoralem baculum debeat dare abbati Sancti Egidii* certificate nobis*. Curam enim animarum, quae est episcopi, dare non poterit; fundos non dabit, quia baculus" contradicit, qui spiritualia in- notescit. Set abusio est legis contradictio.

    458. Wibaldus ad superiores litteras non sine castigatione respon- det, ad Friderici I imperatoris curiam profecturus. (M. 373.) 1157 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aeccksia catho- Apr' lica, cuidam suo et omnibus amicis conscientiam sibi et famam

    proximo.

    Acceptis litteris eruditionis tuae, in quibus, subpresso no- mine tuo, multiplices nobis quaestiones proponis, recordati fuimus euangelicae parabolae de grano synapis, quod, inter omnia se- mina minimum, si in terram bonam ceciderit, in tantum crescit, ut volucres coeli tamquam in arbore nidificare possint. Ita lit- terae tuae spacio breves, set sensibus spaciosae, si ab erudito responsore tractentur, et in altum crescere et odorem reddere non sine aliquo acredinis sapore poterunt. Verum nobis, iam et in laboribus plurimis et in anxiis ac frequentibus periculis longo tempore exercitatis, et deficiente capitis et oculorum valitudine — nunc ad sequendam imperatoris nostri curiam accinctis5 — etiamsi aliquando talium rerum peritia, quod quidem de nobis nec sentimus nec dicimus, suppeditasset; tamen in tanta studii

    a. bacl*3 c.

    1. Hor. Ep. II. 1,49: „Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravif1. 2. Leodiensis. 3. Publici montis Leodiensis. 4. De horum abbatum controversia cf. ep. 395 supra p. 529. 5. v. ep. 456 supra p. 588.

    WIBALDI EPISTOLA 458. 591

    et lectionis dissuetudine sufficere ad respondendum, precipue cum 1157

    • • • • Apr.

    temptantis animo mterrogavens, non possemus.

    Set hoc tibi ad presens responsum sit, quod et auctoritas et ratio docuit et antiquitas longeva observavit. Moyses, qui, in heremo degens, cum fugeret regem Aegypti, virgam habuit, dux primus et previus monachorum fuit. Ad ipsum Dominus dixit: Quid tenes in manut At ille respondit: Virgam1. Quam iubente Domino cum in terram proiecisset, mirabili et mystica conver- sione et in serpentem et in se ipsam mutata est. Aaron ponti- ficum princeps virgam habuit, quae in testimonium mandati a Deo sacerdotii sui fforuit et fructus edidit. Ex quibus sacre scripturae auctoritatibus aecclesia sancta spiritu Dei plena ratio- nabiliter instituit, ut Aaron et Moysi successores, de quibus scri- ptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius*, episcopi vide- licet et abbates monachorum, misticas virgas in regimen suorum gregum acciperent et gestarent, et a temporibus apostolorum usque ad haec tempora plus quam annis mille, diligenter ac reverenter observavit. Si ergo, ut tu scribis, clerici princi- paliter debent episcopis subesse, consequens est, ut solus clericorum princeps inter clericos, tanquam pastor inter oves proprias, virgam debeat gestare. Nam oves minare pastorem non debent, set pastor oves modo precedit modo sequitur, ali- quando virga quam manu gerit retrahit, aliquando repellit, ut vocem eius audiant et non sequantur alienum. Caeterum haec tua quaestio sive quaestiones, in modum ydrae in sua damna fertiles et uno capite amputato in multa recrescentes, a nobis, ut dictum est, hoc tempore per cuncta occurrentium obiectionum latera pervideri et pertractari non possunt; set ne verbum tuum ad te vacuum reverteretur, haec tibi pauca de pluribus innuere curavimus. Hoc etiam breviter adiciendum est, quod archa Noe, quae in diluvio divina gubernante providentia octo animas salvavit, a parte inferiori lata, superius in cubito consummata est; hoc significante Spiritu sancto, quod, qui latam viam, quae ad mortem ducit, deserunt et per angustam atque artam viam 1. Exod. 4, 2. 2. Ps. 98, 6.

    592 WIBALDI EPISTOLAE 458. 459.

    1157 sursum corda et opera tendunt, in aecclesia Dei altiores, etsi

    Apr' non officio, tamen merito sunt.

    Querit item a nobis sollertia tua, quid abbas Sancti Lau- rentii per pastoralem baculum debeat dare abbati Sancti Egidii? Querimus et nos ab industria tua, si possessor fundi tui, qui tibi agriam tuam hereditario pacto debita pensione solvit, verbi gratia qui mansum unum a te habuerit, et vita decedens legitimos he- redes id est naturales filios reliquerit, quid, inquam, isti heredes a te per corporalem investituram suscipiunt, qui se in patris bonis iure successuros non diffidunt? Et ut ad rem propius accedamus, putasne, frater, quod omnis, qui virgam pastoralem accipit, continuo episcopus vel abbas fiat? Credisne, quod omnis, cui virga pastoralis porrigitur, in eo ipso episcopus vel abbas consecretur? Quocirca, mi frater, si tamen falsus frater non es, si inter signa rerum et ipsas res moderatam discretionis diffe- rentiam habueris, et propulsa invidia et errore procul posito, novitates, quae ad nichil aliud nisi ad destructionem caritatis et humanae societatis valent, abiciens, antiqua sanctorum patrum instituta et mores cum humili et obedienti reverentia observa- veris, tum liquido perspicies, quam puerilia et frivola sint haec, de quibus occupationes nostras quaestione pulsandas existimasti. Verumtamen, si post reditum nostrum ab instanti curia nobis propicia divinitas sospitatem et otium concesserit, interrogationi tuae diffusius respondere poterimus; cum tamen in his paucis, si diligenter consideres, obiectioni tuae satisfactum esse oporteat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.