Monumenta Corbeiensia, Nr. 28, S. 124
1147 Dilecto dilectus, quicquid expetit devotionis affectus.
Lectis et relectis, mi Wibalde, virorum dilectissime, litteris . a te et ad te et pro te factis et directis*, multipliciter sum, fa- teor, affectus et lacrimosus per ipsas affectiones effectus. Con- siderans enim, quantis miseriis calamitatibus pressuris laboribus et angoribus ex longo michi dilectissimus homo subiacuerit, quanta passus fuerit ab his, quos minime decuerit, non potui quamvis de" preteritis acsi de presentibus malis et erumnis de- bita compassione non moveri, non potui zelo iusticiae contra tantas iniquitates et presumptiones non morderi. Rursus e- re- gione contemplans, quam benigne quam oportune quam potenter
a. de addidi.
1. Fuldae circ. 29 Ian. 1147; v. Annales Corbeienses supra p. 55. 2. id iam mense Martio a. 1147 factum esse, docet Conradi regis diploma ap. Erhard Reg. II, cod. dipl. p. 47. 3. Hinc patet, Wibaldum exempla litterarum suarum, et missarum et acceptarum, iam ante susceptam abba- tiam Corbeiensem collegisse, eaque ad Reinhardum abbatem Reinhusensem misisse. Cf. eam quae sequitur epistolam, in qua „actionum suarum lit- toras" memorat Wibaldus.
WIBALDI EPISTOLA 31. 109
et clementer eum divina miseratio protexerit confortaverit et 1147 quam gloriose de bellantibus in eum triumphare concesserit, gaudio meo modum et" terminum facile non inveni. Nonb solum autem, set et quia probitatis sagacitatis virtutis et industriae tuae preconia tam in litteris, a fratribus nostris Stabulensibus ad eminentes in aecclesia et in regno pro te personas directis, nichilominus ab episcopis abbatibus congregationibus conventibus testimonium in id ipsum perhibentibus, et vicissim ab ipsis maximis personis tibi faventibus, pro te scribentibus, te foven- tibus — quia, inquam, in epistolis talia lego, quantum cor meum tripudiare, quantum sibimet applaudere super hoc, quia quale- cumque fundamentum videbar in homine tali posuisse, in quo tanta celsitudo laudandae probitatis surrexisset et excrevisset, scripto vel dicto nullatenus exprimere valeo. Taceo de Tulliana eloquentia, tam tua quam fratris R(oberti) Stabulensis decani, qui nos aliquando nichilominus aliquantisper audivit, quam in eisdem sum litteris ammiratus; cui certe stilo paucorum vel antiquorum, non dico modernorum, stilus meo iudicio videtur esse prelatus. Haec, inquam, omnia et cetera multa, — super- sedeo plura scribere, ne quis forte plus inmoderato favori, quem in dilectissimum amicum habeam, quam veritati velit ascribere — faciunt me colletari, faciunt anxietates paupertatem laboresque meos levius tolerare, dum et illum considero de tantis malis divinitus mirabiliter apud suos erutum et, sicut auspicor, ad meum speciale solacium divinae providentia pietatis in divitiis et sublimitate dignitatis iuxta me1 constitutum. Set in his omni- bus tu, bone Iesu, salvator et amator hominum, dexteram super nos tuae propitiationis extende contraque multiformes adversarii nos insidias tua munitione defende. Non prospera nos elevent, non adversa prosternant, non pars Marthae partem Mariae nobis auferat, et ut compendio concludamus, sic transeamus per bona temporalia", ut non amittamus aeterna.
0. et addidi. b. propterea excidisse videtur. c. te. ut 5. a. g. cod.
1. i. e. Corbeiae.
110 WD3ALDI EPISTOLA 32.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 28, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/98b6cbe3-c306-4c5a-96ad-5dbf9703bc4c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success