Monumenta Corbeiensia, Nr. 182, S. 323
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex H(einrico) venerabili 1149 Mindensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
Perlata est ad nos querela fidelis nostri Corbeiensis abbatis, quod de duobus mouasteriis in tuo episcopatu sitis, Kaminata videlicet et Visibich, quae nos Corbeiensi monasterio tam con- silio quam iudicio principum contulimus, magnum impedimentum attuleris et, sepe multumque rogatus, aecclesiam, quae ruina cuiusdam pueri monachi polluta dicitur, reconciliare neglexeris. In quo discretio tua diligenter debet perpendere, quid sacerdo- talis officii sollicitudo in huiusmodi casu debuit exhibere. Debuit enim eruditio tua intelligere, quod, de regalibus nostris sicut tua aecclesia sublimata et ditata est, ita et Corbeiensem aeccle- siam de regni proprietate potuimus honorare. Proinde discre- tioni tuae per presentia scripta mandamus, ut de cetero a vexa- tione predicti Corbeiensis abbatis et rerum monasterii ipsius omnino, sicut nos diligis, abstineas et predictam aecclesiam re- conciliare non differas. Nos enim intuitu divinae religionis et monitu ac peticione reverendi patris nostri papae Eugenii pre- dicta loca divinis obsequiis mancipare studuimus, de quorum turpi et infamissima conversatione non solum eadem provincia set etiam regnum nostrum offendebatur; in qua sacri ordinis reformatione tuam plurimum decet cooperari moderationem. 1. Iuni. 29.
20*
308 , WD3ALDI EPISTOLAE 188. 189.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 182, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/a4fc314d-5584-4e5b-84c7-bf50f7f0b41e/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success