Monumenta Corbeiensia, Nr. 433, S. 599
Reverendo domino sanctae Magetheburgensis ecclesiae archi- 1157 episcopo W(ernherus) per misericordiam Dei id, quod est in ec- IaB' clesia Mindensi, assiduas orationes in Domino cum fideli devo- tionis obsequio.
Apostolicae sedi omnem reverentiam et vestrae paternitati omne devotionis obsequium exhibere cupientes, divinae misera- tioni gratias referimus, quod domnus papa adeo vestram probavit experientiam, ut alta et sublimia aecclesiarum negotia ad vestrae discretionis transmitteret diligentiam. Venerabilis siquidem frater noster Philippus Osenbruggensis episcopus, vestram ex mandato domni papae aditurus presentiam, in Mindensi loco apud nos receptus est hospicio; set in ipso processu itineris magna nimis eum egritudo occupavit. Prius quidem ob magnitudinem infir- mitatis suae multas passiones sustinuit, set ex labore itineris eadem ipsius infirmitas usque ad defectum corporis eius excrevit. Eodem itaque venerabili fratre nostro ad Hildenesheimensem civi- tatem descendente, et nobis vias eius comitantibus et usque ad aspectum vestrum ipsum perducere volentibus, tanta nobis ipsius egritudo innotuit, quod nullatenus procedere potuisset, quem tam inmoderata infirmitas ante et in via apprehendisset. Vestram itaque hactenus nobis in omnibus bonis expertam benivolentiam cum omni diligentia deposcimus, quatenus ob hanc necessitatem prenominati domni Philippi episcopi absentiam intuitu nostrae devotionis et servitii misericorditer sufferatis; atque personas honorabiles, presentium presentatores, legationem ipsius ad ve- stram prudentiam deferentes, misericorditer remittatis; et dile- ctum domnum Corbeiensem, ut ab hoc verbo desistat, paterne commoneatis.
584 WIBALDI EPISTOLAE 452. 453.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 433, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/a5b53bbf-0af4-4f27-b120-e9f18cac64b6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success