Monumenta Corbeiensia, Nr. 281, S. 435
Monumenta Corbeiensia, Nr. 281, S. 435

Reverendo patri suo T(heoderico) Walciodorensi abbati frater 1150 W(ibaldus) Dei gratia id quod est in aecclesia catholica. Aug' Sept
Dominus in lege precipit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terramCuius precepti nos quoque memores, si quid emolumenti personae ac ecclesiae vestrae, no- strae utique matri, nostro studio ac labore provenit, omnimodis gaudemus; et ut amplius et honoris incremento et utilitatis augmento multiplicetur, pro facultate nobis a Deo concessa fide- liter laborabimus. Verum quia in processu legationis nostrae iam sumus, mandamus, ut, perscrutata diligenter Hasteriensium intentione — sive dissensionis, quod absit, sive reconciliationis, quod Deus concedat — usque Lucae euangelistae* de omnibus certi per vos efficiamur. Exemplaria etiam privilegiorum tam imperatorum quam pontificum Romanorum optime correpta nobis mittatis, ut, si necesse fuerit, ad Urbem ea portantes, per veri- tatis quae Christus est librationem" et ipsorum attestationem iusticiam et honorem ecclesiae vestrae manuteneamus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 281, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/bd906221-cb0e-4578-8412-3b48fa33a493/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success