Monumenta Corbeiensia, Nr. 69, S. 165
Universalis ecclesiae summo pontifici Eugenio C. humilis 1147
minister ecclesiae sanctae Mariae in Grevenkerken debitam patri c' cc'
obedientiam.
Exultamus in Domino, quod dilectissimum patrem ac do- minum nostrum Wibaldum, venerabilem Corbeiensis ecclesiae abbatem, in conspectu vestro gratiam invenisse cognovimus, virum utique, de cuius adventu multum terra nostra illustrata est et de cuius industria ecclesiam Dei in partibus nostris satis iam profecisse et ampliorem deinceps profectum habituram vi- demus. Est etenim vir tam in sua conversatione religiosus 1. i. e. anno 1147.
150 WIBALDI EPISTOLAE 74. 75.
1147 quam, ut in aliis religio divina amplificetur, studiosus. Quod c' ec' manifeste apparuit tum in aliis tum precipue in duobus mona- steriis feminarum, Kaminada scilicet et Visbicke, quae domnus rex Corbeiensi ecclesiae dedit, in quibus divinae religionis iam pene nulla mentio remanserat; gratia autem Dei nunc ibi Deus colitur, ubi paulo ante spurcitiae turpes colebantur. Haec autem, iusticiae zeJo et amore Dei et ecclesiae clamore inpulsum, pre- fatum virum fecisse novimus; honestaeque conversationis et pro- batae vitae et laudabilis studii circa prenominatas aecclesias testimonium in audientia paternitatis vestrae damus et', ut pe- ticionem eius, quam secundum Deum esse credimus, exaudire dignemini, obsecramus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 69, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c0372bfa-34bb-440d-a321-6e3243b9abb8/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success