Monumenta Corbeiensia, Nr. 385, S. 551
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fra- 1152 tribus, E(berhardo)' Salzburgensi, A(rtwico) Bremensid et Hi(l-Ang11 lino) Trevirensi archiepiscopis, E(berhardo) Bambergensi", H(er- manno) Constantiensi, H(enrico) Ratisbonensi, O(ttoni) Frisin- gensi, C(onrado) Pataviensi, D(anieli) Pragensi, A(nselmo) Avel- bergensi et B(urchardo) Egistadensi episcopis, salutem et apo- stolicam benedictionem.
Litteras, quas pro causa Madeburgensis aecclesiae vestra nobis prudentia delegavit, debita benignitate suscepimus. In lectione autem et cognitione ipsarum stupore nimio et ammira- tione repleti sumus, eo quod longe aliud in eis, quam vobis' ex
a. qua cod. b. Haec epistola legitur etiam ap. Otton. Frising. Vit. Friderici L. II. c. 8. c. F. cod. d. Brenensi cod. e. Hambergensi cod. f. seqaitur ez yobii iii cod.
I. Wichmannus.
536 WIBALDI EPISTOLA 402.
1152 officio pontificatus immineat, perspeximus contineri. Cum enim l"g 17 in aecclesiae vertice sitis ex divina providentia constituti, ut de medio eius, quae fuerint nociva, propellere, quae utilia, debeatis attento studio conservare, in causa ista, sicut ex suggestione lit- terarum vestrarum nobis innotuit, non" quid expediat aecclesiae Dei, quid sacrorum canonum sanctioni concordet, quid exinde a celesti arbitro comprobetur, set quid terrenis principibus placeat, attendistis. Et qui eorum animos a sua minus recta debuistis intentione deflectere atque ubi esset Domini via demonstrare, non persuasistis quod rectum est, nec stetistis murus pro domo Israel1; quin immo ipsisb, ut ait propheta, parietem ediffican- tibus, vos, quod sine grandi animi rancore vix dicimus, linivistis illum luto absque paleis*. Non sic sentiebat princeps apostolo- rum, qui ex fidei suae confessione, ut tocius aecclesiae funda- mentum esset, accepit; set comminantibus seculi filiis et apo- stolis, si predicarent in nomine Iesu, mortis exterminium inten- tantibus, confisus de Domini virtute, respondit: Oportet obedire Deo magis quam hominibus*. Vos autem, ne a terrenis videa- mini principibus dissentire, illi causae vestrum favorem inpen- ditis, cui et aecclesiasticae auctoritas constitutionis et supernae voluntatis examen pro certo creditur obviare. Cum enim trans- lationes episcoporum sine manifestae utilitatis et necessitatis in- dicio divinae legis oraculum fieri non permittat, cum etiam multo amplior quam in aliis electionibus cleri et populi eas de- beat prevenire concordia, in facienda translatione de venerabili fratre nostro C(uicmanno) Cicensi episcopo nichil horum est set solus favor principis exspectatus, et nec inspecta necessitate illius aecclesiae nec considerata utilitate personae, clero nolente, immo ut dicitur ex maxima parte reclamante, in Madeburgensem eum dicitis aecclesiam transplantandum. Super quo tanto amplius ammiramur, quanto, persona illa cuius gravitatis sit atque scien- tiae, ab anteactis agnovimus ac perinde, quantum aecclesiae illi sit utilis, non penitus ignoramus. Quoniam igitur, quicumque
a. non om. cod. b. ipsins c.
1. Ezech. 13, 5. 2. Ezech. 13,10. 3. Act. 5,29.
WIBALDI EPISTOLAE 402. 403. 537
temporalis aurae flatibus agitentur, nos, in illius petre soliditate 1152 fundati, quae in fundamento meruit aecclesiae collocari, sicut ug l non debemus ita nec volumus omni vento circumferri doctrinae aut a sacrorum canonum rectitudine impulsu aliquo deviare, per presentia vobis scripta mandamus, quatenus causae isti favorem ulterius non prestetis, et apud karissimum filium nostrum F(ri- dericum), quem Deus hoc tempore pro servanda libertate aec- clesiae in eminentiam regni evexit, efficere vestris exhortatio- nibus studeatis, ut et ipse a sua super hoc intentione desistat et contra Deum et contra sacros ordines, contra regiae digni- tatis officium eidem causae favorem suum non ulterius impendat, set aecclesiae Madeburgensi, sicut et aliis aecclesiis regni a Deo sibi commissi, liberam facultatem quem voluerit secundum Deum eligendi relinquat, et electionem ipsam postmodum favore suo, sicut decet maiestatem regiam, prosequatur. Nos vero, si, quod' de supra dicto fratre nostro facere nititur, videremus ratione fulciri, nec voluntati eius nec postulationi vestrae duceremus ali- quatenus obviandum; contra Deum autem et sacrorum canonum sanctiones nulli omnino peticioni possumus prebere consensum. Data Signiae 16 Kal. Septembris.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 385, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/cc1dca7c-5eab-4a3e-8fbb-25957486c260/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success