Monumenta Corbeiensia, Nr. 96, S. 193
Frater Wibaldus Dei gratia Corbeiensis abbas dilectis in 1148 Christo fratribus E. priori, A(delberto) preposito, W(altero) ca- merario salutem et benedictionem.
cesset.
(M. 85.)
reprehendit.
(M. 86.)
Jxni, Bibliotheca I.
12
178 WIBALDI EPISTOLA 103.
1148 Lex sacra precipit, ut in sacrificio sal offeratur1. Et apo-
stolus dicit: Sit sermo vester sale conditus*. Quaecunque condita
non sunt sale, insipida sunt et ad humanae refectionis profectum
minime accommoda. Virtus nulla est, quam discretio deserit; haec
est sal et condimentum rerum, quae inter bonas annumerantur.
Virtutes in meditullio positae sunt inter nimietatem et pauci-
tatem. Haec est via regia, in qua superbi abscondunt laqueos*
nobis, in qua ita est ambulandum, ut neque ad dexteram de-
clinemus per inconsideratum zeli pronioris ardorem, neque ad
sinistram deviemus per dissolutae remissionis torporem. Quor-
sum haec? Quia videlicet in eo, quod nos tam fiequenter, tam
instanter revocatis, modum, qui est discretionis comes, excedere
videmini. Cum enim sancta et venerabilis mater nostra Stabu-
lensis aecclesia multis fuerit attrita pressuris, occasionem rapien-
tibus inprobis ex eo, quod, divinam vocationem et vestram una-
nimem electionem secuti, ad vos transivimus, impium erat et
omni bestia furente crudelius, eam in angustiis et iam inpendente
ruina deserere. Intravimus in eandem aecclesiam per ostium*;
quod de vita et moribus nostris dicere nequaquam presumimus,
set de tota ordinatione et provectibus nostris plane affirmare
non formidamus. Videbamus itaque non lupum unum venientem5,
nisi forte totam demonum phalangem unum lupum intelligamus,
set multorum luporum innumerabiles exercitus, qui ad devoran-
dam Stabulensem aecclesiam et magnam partem Lotharingiae
efferata rabie inhiaverant. Set misit Deus Spiritum sanctum de
coelo et conclusit ora leonum", atque imperante Iesu, qui propter
peccata nostra dormierat, ventis et mari, facta est tranquillitas,
suspecta quidem et plena dolis et insidiis et qualem nostra aetas
dare «onsuevit, verumtamen aliqua. Vester igitur affectus in re-
vocando laudabilis est et nobis gratissimus, revocationis vero tem-
pus et causa laudis titulum non meretur. Tempus equidem, quia
inportunum est; causa vero tam puerilis est, ne dicamus stulta,
ut digna non fuerit tantis conatibus. Haec enim est maxima festi-
natae revocationis causa, quod, ut verbis utamur vestris, fere
1. Levit. 2, 13. 2. Coloss. 4, 6. 3. Cf. Ps. 139, 6 et 141, 4. 4. V. Iohann. 10, 2. 9. 5. Ioh. 10,12. 6. Dan. 6, 22.
WIBALDI EPISTOLA 103. 179
mortificamini tota die de opinione immo de concertatione homi- 1148 num, qui contendunt, nos ultra Corbeiam non redituros. Et ne vos in tantae levitatis dictione ineptos reputaremus, scripserat nobis conventus vester contra gravitatem tanti coetus, contra se- veritatem suam, quae debuit esse castigatior, haec verba dicens: Omnes pene in regione vestra prophetant, vos ultra non redi- turum1. 0 homines prudentes, 6 homines fortes, qui, anilibus intenti fabulis, et sese perturbant et nos seriis rebus intentos fatigare non desinunt. Mulierculae, quae muros atrii vestri ob- sederunt et quae substantiam domus nostrae vorare solent, me- tiuntur digitis suis, et post detestabilem atque ridiculam sortem sternutantes*, dicunt iurando: Per omnes christianas animas, ve- rum est, non revertetur. Propheta dicit: Ve, qui prophetant de cordibus suis; egressus est spiritus d facie furoris Domini, et factus est spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Heae sunt angustiae, haec sunt bella, haec incendia, heae caedes, heae rapinae, quae Corbeiensem circumvallaverunt aecclesiam. Verum haec et caetera mala divina protectio ab ipsa procul amoveat. Set dicite nobis de prophetis vestris, qui viderunt vobis falsa et stulta, et vos non attendistis vero prophetae dicenti: Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vani- tates et insanias falsas*. Ea, quae prophetant, aut vera" pro- phetant aut falsa vaticinantur. Si vera prophetant, cur nos to- ciens et tam studiose revocatis, cum constet, quod vera predictio falli vel converti non possit? Si vero de spiritu mendacii falsa loquuntur, cur vos ipsos commovetis et tamb vana et tam in- epta narratione sollicitatis? Revertemur certe ad vos, si Deus permiserit et nos vixerimus. Nec enim inter vos ita conversati sumus, ut videre vos erubescamus, neque vos tales erga nos exhibuistis, quos cernere formidemus. Veniemus certe tempore et die prefixo in litteris nostris*, quas per Ludowicum puerum nostrum vobis direximus, licet Stabulensis aecclesia propter certas et inpendentes ac periculosas rationes nostram egre ferat
a. vero cod. b. tam his legitur in cod.
1. ep. 98 supra p. 173. 2. Cf. Grimm Deuteche Mythologie (ed. 3) II. p. 1070. 3. Ps. 39, 5. 4. i. e. die 14 Augusti. V. ep. 101 p. 176.
12*
180 WIBALDI EPISTOLAE 103. 104.
1148 absentiam. Si Stabulensis aecclesia nos non educasset, si nos de gregibus ovium non sustulisset, si nos de post foetantes non accepisset1, ut pasceremus Iacob et Israel" hereditatem Dei', si nos egenos de pulvere non suscitasset et de stercore erexisset pauperes, ut sedeamus cum principibus*, dignum tamen fraterna caritate fuit, ut, si in Corbeiensi aecclesia medicus foret, in cuius domo vestimentum esset*, non negaretis sorori vestrae Stabulensi ecclesiae aliquam vestrae consolationis participationem. Caete- rum nos baec missa facimus; vos vero curate, ut in novo ta- bernaculo nostro mansionem venientes habeamus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/cdadde9e-c20e-473e-a8d5-4aa16213650d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success