Monumenta Corbeiensia, Nr. 121, S. 222
1148 W(ibaldo) sanctae Corbeiensis aecclesiae religioso abbati
Oct. .
exigua Fuldensis congregatio, G. advocatus cum omni familia sancti Bonifacii devotissimae servitutis et orationis obsequia.
Quoniam in tribulationibus et angustiis, quae invenerunt nos nimis his diebus, paternum affectum vestrum diversis bene- ficiis sumus experti, de habundantia vestrae pietatis non pos- sumus esse incerti. Quapropter solita erga nos usus gratia, pii patris ostendite karitatem et nobis, ex merito iniquitatis nostrae tribulatis, pridie Nonas Novembris ad nos veniendo succurrere non differatis. Sumus enim parati preceptis domni papae in eli- gendo abbatem obedire. Idcirco vos aliosque religiosos abbates, a domno papa ad eandem electionem predestinatos, litteris no- stris vocare ratum duximus. Set quia post Deum maxime in vobis confidimus, paternitatem vestram iterum atque iterum hu- militer imploramus, ut ad supra dictum terminum ad nos ve- nire non pigritemini et nobis consulendo et auxiliando subvenire non dedignemini.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 121, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ed32780d-38d7-419c-b98b-68e142f5c878/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success