Monumenta Corbeiensia, Nr. 372, S. 535
Venerabili in Christo fratri et amico precordiali W(ibaldo) 1152 Corbeiensi abbati 0(tto) Frisingensis" aecclesiae id quod est sa- lutem cum devoto obsequio.
Quod negocium, pro quo ad curiam miseratis, debitum pro- cessum non habuit, in nobis non remansit.
De cetero super questione, quam nobis Aquis movistis, quo- modo videlicet ad ascensionem Domini referri valeat, quod in psalmo legitur: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae eternales*; et: Quis est iste rex gloriae?', breviter respon- demus: triplicem in eadem auctoritate sensum repperiri. Quo- rum iste unus est: de ascensione. Legite glosas psalterii, et in- venietis5 super Attollite portas: Virtutes" ministrae ad alias coelestes clamant, ut viam aperiant; quae, novo misterio carne induti stupefactae, querunt: Quis est? Set et illum, quem dixistis de principibus tenebrarum et portis mortis, unde cantus ille: Cum rex gloriae1 factus est, ibi invenire poteritis, ita tamen, ut portae aeternales non sint infernales, set item coe-
a. Frigis c.
1. i. e. Heinrico episcopo Leodiensi, Friderico ep. Monasteriensi, Phi- lippo ep. Osnabrugensi. 2. Hermannum. 3. Ps. 23, 7. 4. Ps. 23, 8. 5. in Walafridi Strabonis glossa ordinaria. V. Biblia sacra cum glossa ordinaria Antwerpiae 1634. T. III. 615—617. 6. „Virtutes — Quis est" ex Augustini enarrationibus in Psalmos. 7. Canticum triumphale, ex Augustini sermone 137 sumptum, apud Daniel Thesaur. hymnologicus II. 315: „Cum rex gloriae Cbristus infernum debellaturus intraret" cet.
520 WIBALDI EPISTOLAE 387. 388.
1152 lestes. Unde est rursum illa glosa": Attollite, id est aufetie portas mortis, quae a principe diabolo positae svnt. Et ele- vamini contra portas mortis. Portae aeternales: Omnis gratia, quae, veniente Christo, data est. Et alibi": Angelipreeun- tes ad infemum dicunt: Auferte potestatem vestram. Et in ascensione. Dicunt secundum vos prineipibus tenebrarum in descensione ad inferos: Attollite, id est auferte, portas, prin- cipes, vestras; dicunt secundum nos principibus lucis in" ascen- sione ad coelos: Tollite pro aperite, nt idem sit tollite portas quod et elevamini portae aeternales. Tercius eiusdem lectio- nis sensus moralis est. Haec idcirco caritati vestrae scripsi- mus, non quod sapientiam vestram nostra insipientia doceri ambiamus, set quod nostram imperitiam apud vestram sollertiam excusatam esse desideramns: ut, quia multifarius scripturarum sensus noscitur, nobis non imputetis, quasi hanc auctoritatem in ascensione Domini, de ascensione ad populum loquentes, de nostro potius quam sanctorum patrum corde induximus, cum secundum primum sensum illi in psalmo dicant: Quis est iste rex gloriae? qui in propheta aiunt: Quis est iste, qui venit de Edomt* Stilo non succenseatis, quoniam festinanter scripsimus.
Personam vestram vera in Domino caritate diligimus, et de omnibus, quae vobis nocere possunt, precipue de his, quae a Saxonibus, antiquis jegni hostibus, fraternitati vestre illata sunt*, plurimum dolemus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 372, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ef7c91db-d83f-463d-b82b-5ebdec9b1f9d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success