Monumenta Corbeiensia, Nr. 376, S. 538
Domino suo W(ibaldo) venerabili Corbeiensi abbati H(ein- ricus) regiae curiae notarius servitium servi.
Sicut parvitati meae iniunxistis, domno regi legationes et querimoniam vestram diligenter exposui. Qui, de iniuria et gra- vamine vestro non parum conturbatus, malefactores, videlicet F(olcwinum) et W(idekindum), in festo Bartholomei apostoli1 Wormatie ad presentiam suam vocat, ut districto iudicio iniu- riam vobis et aecclesiae Corbeiensi illatam expostulet. Ducem quoque Saxoniae intime rogat, ut plenariam iusticiam de pre- dictis malefactoribus faciat. Corbeiensi quoque aecclesiae et bur- gensibus de Huxera, sicut mihi insinuastis, scribit et mandat*.
De statu vero curiae sciatis, quod Bavenbergensis*, a domno papa reversus', prospera nunciavit. Set laboris sui satis magnam mercedem quesivit, abatiam scilicet de Altha5; Bavenbergensi aecclesiae a domno rege contraditam. Althenses vero huic verbo cum magna indignatione contradicunt. Domnus rex nec con- tra Ungaros nec versus Arelatum hoc anno expeditionem movebit .
Cardinalem a latere domni papae ad nos directum ex- pectamus.
1. Aug. 24. 2. V. epp. 389 et 390 supra. 3. episcopus Eber- hardus. 4. ad curiam Ratisbonensem die 29 Iunii habitam; v. Otton. Frising. Vit . Friderici L. II. c. 6. 5. inferiore. Cf. Regesta pont . Rom. n. 6649; et Hermannum De institutione monasterii Altahensis et annales Altahenses, quos edidi in Mon. Germ. SS. XVII, 372 et 383.
WIBALDI EPISTOLAE 391. 392. 523
Transacta apud Ulmam curia, domnus rex Spiram procedet. 1152 Ibi neptim suam1, a rege Hispanorum* desponsatam et magni- fice dotatam, in magno comitatu deferendam tradet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 376, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/fa2bf7a1-a6f8-446b-93cb-d34fa91078d0/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success