cuius census annuus duarum marcarum ex area domus Nicolai Advocati Cracovien-
sis ad praebendam capellae S. Adalberti pertinens, Nowkoni praebendario adiudi-
catur, in se continentes.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXIII. , S. 56
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXIII. , S. 56





In nomine Domini Amen. Nos Nicolaas Decretorum Doctor, Decanus Sancti Floriani, Canonicus et Officialis Cracoviensis, universis et singulis quibus expedit, tam praesentibus quam futuris. praesentes nostras diffinitivae Sententiae seu prae- sentis publici Instrumenti literas inspectuns cupimus fore notum: Quod cum causa et materia quaestionis inter discretion et providum viros dominos Xowconem prae- bendarium praebendae Sancti Adalberti in civitate Cracoviensi actorem ex una, et Nicolaum Advocatum eiusdem civitatis Cracoviensis reum parte ex altera, de, pro et super censu pertinenti ad praebendam praedictam de area domus praedicti Advo cati, fuisset coram nobis iudicialiter mota et suscitata, praedictus quoque dominus Xowco contra et adversus praefatum dominum Nicolaum Advocatum verbotenus iu dicialiter proposuit in haec verba: Nowco vicarius ecclesiae Cracoviensis et prae- bendarius Sancti Adalberti in Cracovia proposuit contra Nicolaum Advocatum Cra- coviensem, quod sibi tenetur dare et solvere duas marcas ratione census areae prae- dictae Sancti Adalberti, petens condempari. Idem reus animo litis legitime contestan do negavit se teneri aliquem censum et probavit intentionem suam hinc inde feria quarta proxima. Tandem termino huiusmodi ad probandum intentionem assignato adveniente, praefatus dominus Nowco comparais iudicialiter positiones et articu los contra praedictum dominum Nicolaum Advocatum produxit ad indicium nostrum et obtulit huiusmodi sub tenore: Positiones et articulos infrascriptos dat, facit et exhibet discretas vir Nowco praebendarius capellae Sancti Adalberti Cracoviae me dio iuramento, ad quos petit per iuramentum praestitum corporale per Nicolaum Advocatum Cracoviensem singulariter et singulos et singillatim responden. In primis itaque ponit, et si negatum fuerit, probare intendit, quod haerèditas et loca haeredi- taria domorum, videlicet domus Ceczonis alias nunc Peter Bork, domus vicinae ei
dem domus Curzczseydlonis et Braseatoris Curzydlonis, domus Hanzylburkonis alias nunc dicti Nicolai Advocati et Stanislai sartoris, domus Heduigis et domus Iakello- nis Werzing nunc Nicolai Bochnar, et domus alias Petir Czartek nunc Rulandi, et domus Fettronis nunc Nicolai de Gliwicz, de areis et fundis domorum praedictarum a decem, viginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta annis citra vel ultra a tanto tempore et per tantum tempus, cuius memoria hominum non existit, fuerunt censuales capellae Sancti Adalberti praedictae et praebendariorum ipsius, qui per tempus et tempora praedicta fuerunt. Item ponit, et si negatum fuerit, pro bare intendit, quod de praedictis locis, areis et fundis domorum supradictarum ca- pella praedicta et ipsius praebendarii fuerunt et ipse Nowco fuit in possessio- ne censuum consuetorum, et de locis domus, quae inhabitat Nicolaus Advocatus su- pradictus, et ipse idem Nicolaus solvebat dicto Nowconi de eisdem per dimidiam alteram marcam. Item ponit, et si negatum fuerit, probare intendit, quod praedictus Nicolaus Advocatus de praedictis locis, fundis domus quam inhabitat, praedicto Nowconi praebendario capellae praedictae anno praesenti Millesimo quadringente- simo censum mediam alteram marcam, praedictum dare denegavit et denegat, ca- pellam antedictam Sancti Adalberti et Nowconem ipsius praebendarium praedictum spolianclo manifeste. Item ponit, quod de praemissis omnibus fuit et est publica vox et fama. Testes quoque pro parte utraque hinc inde in termino certo ipsis partibus per nos assignato, inducti et per nos recepti fuerunt, ac iuxta positionem et articu los, nec non iuxta interrogatoria certa, receptis ab ipsis testibus iuramentis solitis de dicenda et deponenda veritate, singillatim et successive examinati deponen tes extiterunt, et demum in -termino certo ipsis partibus per nos praefixo competenti dicta et depositiones eorundem testium partium praedictarum hinc inde de consensu publicata fuerunt per nos et aperta. Contra quorum dicta et depositiones testium huiusmodi fuerat pro parte utraque in termino certo ipsis partibus deputato in scri- ptis exceptum ac deinceps hinc inde replicatum, duplicatum, triplicatum: quae omnia hic volumus habere pro insertis. Postmodum itaque servatis servandis, ter- minorum continuatione et dilationibus iuridicis habitis in causa huiusmodi dictarum partium hinc inde, de consensu in termino certo eisdem partibus per nos assignato, fuit et est per nos conclusum et habitum pro concluso, terminum quoque ad feren- dum Sententiam huiusmodi nostram difflnitivam praedictis partibus assignavimus competentem. Quo quidem tunc termino ad ferendum Sententiam huiusmodi adve niente, Nowcone per se et Nicolao Advocato per Iohannem Iohannis de Brest pro- curatorem suum legitimum coram nobis iudicialiter comparentibus, et Sententiam hu iusmodi diffinitivam per nos ferri et pronuncian postulantibus et cum instantia debita petentibus, nos itaque Nicolaus Officialis praenarratus, visis productorum testium et depositionibus hinc inde exceptionibus, replicationibus, duplicationibus, triplicatio- nibus et aliis causae huiusmodi mentis diligenter examinatis et masticatis, nobiscum solempni praehabita deliberatione, Sententiam huiusmodi nostram difflnitivam pro tri- bunali sedentes tulimus et prommciavimus in haec verba: Christi nomine invocato, ipsum solum prae oculis habentes, pro tribunali sedentes, per hanc nostram Senten tiam diffinitivam sententiamus, dicimus, decernimus et in his scriptis pronunciamus: in causa de et super certo censu contra providum Nicolaum Advocatum per dominum Nowconem praebendarium praebendae Sancti Adalberti Cracoviae intentiones fore de bite et legitime probatas, dictum Nicolaum Advocatum ad huiusmodi censum dicto
6
domino Nowconi nomine praebendae praedictae solvendum fore et solvi debere com- pellendum et compelli nostra Sententia mediante. Post cuius quidem Sententiae dif finitivae pronunciationem, prolationem, fuimus per praefatum dominum Nowconem praebendarium cum instantia debita requisiti et supplicati, ut sibi eandem Senten- tiam nostram diffinitivam, sub nostri appositione decreti et sigilli appensione, ac transsumptum publici documenti, ita ut eidem fides in futurum plenaria ubique loco- rum tam in iudiciis quam extra valeat adhiberi, dare et decernere dignaremur. Nos igitur Nicolaus Officialis praefatus attendentes huiusmodi requisitionem fore iustam et rationi consonam, cum iusta petentium assensus non debeat denegari, Sententiam huiusmodi nostram diffinitivam, sedentes pro tribunali nostro, ad hoc futurorum de creto specialiter accedente, exinde per Laurentium Zukonis de Rosprza clericum Gnez- nensis diocesis, publicum auctoritate imperiali Notarium, nostrumque et facti hu- iusmodi coram nobis scribam infrascriptum scribi et publican ac nostri appensione sigilli iussimus munimine roboran. Actum et datum Cracoviae, Anno Domini Mil- lesimo CCCC primo, Indictione nona, die vero secunda mensis Decembris, hora tertiarum, in sala murata superiori domus habitations nostrae, Pontificatus Sanctis- simi in Christo Patris et domini nostri domini Bonifacii digna Dei providentia Pa- pae noni anno duodecimo. Praesentibus discretis viris dominis Swanthomiro rectore ecclesiae de Obichow, Pacossio Andreae de Besadky, Alexandro Petri de Oppatow, Nicolao Benedicti de Slessino, Nicolao Floriani de Ploczska Notariis publiciis Cra- coviensis et Gneznensis diocesis, testibus ad praemissa.
(L. S. n.) Et ego Laurentius Zukonis de Koszprza clericus Gneznensis diocesis, publicus auctoritate imperiali Notarras, nec non venerabilis et circum- specti viri domini Nicolai Decretorum Doctoris, Decani Sancti Floriani, Canonici et Officialis Cracoviensis memorati causarum et facti huius modi coram eo scriba, quia praemissorum Sententiae diffinitivae lectioni. prolationi et pronunciation^ in scriptis ipsiusque Sententiae diffinitivae in formam public am redigi et exemplari petitioni, requisitioni et de creto ac aliis omnibus et singulis praemissis, dum sic ut praemittitur, agerentur et fierent, una cum praenotatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: ideoque aliis arduis praepedi- tus negotiis, per alium scribam scribi feci et ordinavi, me quoque hinc maim propria subscribens in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum appensione sigilli praenomi- nati domini Nicolai Officialis et de mandato ipsius consignando, roga- tus et requisitus in et ad fidem omnium et singulonun praemissorum.
(Ex archetypo membranaceo, cum reliquiis sigilli cerei rubri, fimiculo ex ttlit* seiic-is coloris vitidis et rosei contexto, appensi.— Kr. Archiv. Univ. 1099.)
43
XXIY.
Ioannes Canonicus Cracoviensis, Petrus Subdapifer Cracoviensis Szafrañce, Stanislaus
de Miodzieiowice et Thomas de Ziuczyce partem villae Trantnowice donant Uni-
versitati studii generalis Cracoviensis pro fundando uno Magistro collegiato.
Cracoviae, Anno 1401, die 15 mensis Octobris.
Noverint universi praesentes et frituri, notitiam praesentium habituri, quod nos Iohannes Schaffranecz Custos et Canonicus Cracoviensis, Petrus Schaffranecz Sub dapifer Cracoviensis, Stanislaus de Mlodzeyowicze et Thomassius de Luczicze hae- redes, fratres germani, non coacti nec compulsi, sed nostra spontanea et libera vo luntate, animoque unanimi sufficientur deliberato ac sapientum salubri consilio suf- fulti, saluti parentum et praedecessorum nostrorum providere volentes, in remedium quoque nostrorum peccaminum, partem haereditatis in villa Tranthnowicz dicta iure haereditario ad nos pertinentem, cum omnibus censibus, reditibus, proventibus, pra- tis, pascuis, agris, agrorum culturis, rubetis, gagiis, silvis, nemoribus, aquis, aqua- rum decursibus et utilitatibus eorundem universis, prout dicta pars haereditatis in suis gadibus et graniciis consistit et est limitata, damus, resignamus, donamus et cum omni iure et dominio, prout soli tenuimus et habuimus, nihil iuris et dominii in eadem haereditatis parte nobis nec posteris nostris successoribus penitus reser vantes, tenore praesentium incorporamus Collegio Serenissimi Principis et domini domini Wladislai Regis Poloniae, almae Universitatis studii Cracoviensis, pro uno videlicet Magistro collegiato eiusdem Collegii per nos instituendo, erigendo et fun dando plenius deputantes. Qui quidem Magister per nos, ut praemittitur, super his fundatus, in Collegio supradicto debebit et tenebitur in Artium facultatibus pro stu- dentibus lectiones legere et disputare ac exercitia facere fideliter quod inceperit continuando, iuxta et secundum consuetudinis qualitatem. Idem quoque Magister per nos fundatus esse debet Altarista altaris Sancti Bartholomei in ecclesia Cracoviénsi, ita tamen, quod deficiente eodem Magistro pernos fundato, modo seu ordine quali- cunque, caeteri Magistri collegiati futuris temporibus duos Magistros eligent valen- tes, quos de nostra domo protunc seniori praesentabunt unum eligendum, quem tunc idem senior de nostra domo eligendum duxerit et elegerit, ille est per Magistros collegiatos in locum Magistri per nos fundati realiter instituendus. Caeterum volu- mus, per praesentesque disponimus et ordinamus. quod praefatus pro tempore senior de nostra domo sit et esse debet eorundem bonorum tutor, protector et perpetuus defensator. Praeterea volumus, quod idem Magister per nos fundatus sicut alter col- legiatorum ad unum aliud beneficium ecclesiasticum pinguius, quam est nostrae fun- dationis, de beneficiis eidem Collegio incorporatis pro successu temporis vacaturum, secundum prioritatem, senium et ordinem ac statutorum consuetudinariam dispositio- nem praefati Collegii factorum sive fiendorum, in posterum succedere debet, ac etiam per eosdem collegiatos Magistros a<l illud promoveri pariter et admitti, velut nos
circa principium fundationis praefati Collegii cum eisdem Magistris collegiatis de eodem Magistro per nos rundato disposuimus, ordinavimus, finaliterque conclusimus perpetue observandum. In cuius rei evidens testimonium et robur perpetuum prae- sentes scribi mandavimus, nostrorumque sigillorum appensione iussimus communiri. Actum et datum Cracoviae, dominico die, quo in Dei ecclesia Si iniquitates decan- tatur, sub Anno Domini Millesimo Quadringentesimo secundo. Praesentibus ibidem nobilibus et discretis viris Sandcone haerede de Gorky et Iohanne rectore ecclesiae parochialis in Modlnicza testibus ad praemissa.
(Ex archetypo membranaceo, cum quatuor sigillis parvis, cereis, taeniolis membranaceis appensis. Sigillum primum rubrum exhibet insigne Starykoñ
cum inscriptione in ambitu: ^s^inljis, Sigillum secundum album exhibet
etiam insigne Starykon cum inscriptione: S. PETRI SA Sigilla tertinm et
quartum coloris viridis, aequalia, defernnt itidem insigne Starykoíi cum inscri ptione: ^s^ioljts.pIt.îit.mnMnim.— Nr. Archiv. Univ. 1755.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/07a45f21-fd5d-458c-ba72-a9d3aabe9183/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success