haeredi de Gabán coram Officio terrestri Cracoviensi vendunt.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XL. , S. 90
Nos Iohannes de Oleschnicza Iudex et Dobeslaus de Coschczicze Subiudex ter rae Cracoviensis generales, significamus quibus expedit universis, praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris: quod cum in Colloquio generali pro tribu- nali sedebamus, ad nostram aliorumque assessorum accedentes personaliter praesen- tiam nobiles Nicolaus et Iacussius de Medzwedz haeredes, non compulsi, nec sedu- cti, quinimo mentibus sani et corporibus validi, ac bona deliberatione praehabita, to tas ipsorum partes haereditatis in Tranthnouice cum omnibus et singulis ipsamm partium haereditatis pertinentiis, videlicet agris, pratis, pascuis, campis, silvis, ru betis, quercetis, virgultis, mericis, gaiis, boms, nemoribus, fluviis, piscinis, lacubus, rivulis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, tabernis, domibus, areis, (h)ortis, censibus, fructibus, utilitatibus, proventibus, obventionibusque universis, quae nunc sunt vel inposterum poterint dirivari, nihil pro ipsis ibidem iuris aut dominii re señantes, pro trecentis et sexaginta marcis latorum grossorum Pragensis monetae numeri Polonici consueti, pro qualibet marca xlviij. grossos computando, nobili Wernconi de Gabanye haeredi vendiderunt ac coram nobis iusto venditionis titulo in perpetuum resignaverunt, promittentes, fideiubentesque una cum Dobcone de Wi- szoczicze et Nicolao Schaffranecz de Langthi pro omni impedimento iuxta consue- tudinem teirestrem atque dampno. Harum quibus sigilla nostra appensa sunt testi monio literarum. Actum Cracoviae, feria sexta infra Octavas Purificationis Beatae Mariae Virginis gloriosae, Anno Incarnationis Domini Mfflesimo Quadringentesimo septimo. Praesentibus his validis Iohanne Castellano Cracoviensi, Petro Cracoviensi, Iohanne Lanciciensi Palatinis, Michaele Lublinensi, Cristino Sandeczensi, Clemente Wisliciensi, Iohanne Lanciciensi Castellanis, aliisque quam pluribus fide dignis.
(Ex archetypo membranaceo, cum duobus sigillis cereis albis, taeniolis membranaceis appensis, eiusdem typi ac sub Nr. XXXIX. —- Nr. Archiv. Univ. 1757.J
75
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XL. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/39b8c8e4-6ef6-4a19-ae46-bd91f6c6678d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success