Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LII. , S. 116
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LII. , S. 116






Wladislaus Dei gratia Rex Poloniae, Lythwaniaeque Princeps supremus et hae- res Russiae etc. significamus tenore praesentium quibus expedit universis: Quomodo Sara relicta Smerlini Iudaea de Cracovia, licet nunc in errore dampnato Iudaico existit constituta, maternis tamen mota visceribus, comparens personaliter coram no stra maiestate, non compulsa nec coacta aut aliquo dolo circumventa, sana mente et corpore existens, Stanislao et Katherinae pueris suis religionem Christi et fidem catholicam profitentibus, duas domos suas in civitate nostra Cracoviensi et platea Iudaeorum penes Collegium Artistarum sitas, cum omni iure et dominio ipsarum, prout longe lateque in fundo et areis ipsarum circumferentialiter sunt situatae et distinctae, donavit, assignavit et in perpetuum resignavit, ita tamen, quod praedicta Sara in una domo illarum residere et sedere debet libere absque omni censuum so- lutione et sine impedimento aliquali, et quamdiu vitam duxerit in humanis vel resi- dentiam in civitate Cracoviensi fecerit personalem, ipsaque Sara sublata de medio, aut de civitate Cracoviensi praedicta recedente et in alia civitate mansionem ha- bente, domorum praedictorum possessio ad Stanislaum et Katherinam pueros eiusdem Sare devolvetur pleno iure. Hoc etiam addito specialiter et expresso, quod Nicolaus alias Langniclos pellifex civis noster Cracoviensis nomine dictomm puerorum Sta- nislai et Katharinae, tamquam tutor ipsorum, eidem Sarae matri ipsorum quinqua- ginta marcas numeri et ponderis Polonicalium pro vitae suae necessariis dare et solvere tenebitur effective. Supplicavit itaque celsitudini nostrae praedicta Sara Iu
daea, ut praedictae resignation per ipsam factae, ut praefertur, nostrum regium con- sensum praebere dignaremur. Nos igitur supplicationibus praedictae Sarae animum nostrum regium gratiosius inclinantes, resignationi et donationi praedictis nostrum damus per omnia consensum pariter et assensum, harum serie mediante. Vobis igitur Magistro civium, Consulibus et Scabinis Civitatis nostrae Cracoviensis fidelibus no- stris dilectis, praesentibus requirendis mandamus habere volentes, quatenus praedic- tam Saram et pueros ipsius praedictos circa resignationem et donationem huiusmodi inviolabilitei- debeatis conservare, nostro consensu vos in omnibus conformantes. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum in Nova Civitate, ipso die Decollations Sancti Iohannis Baptistae, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo duodecimo.
Relatio Domini Nicolai de Michalow Palatini Sandomiriensis.
ЫП.
Canaan Alius bewkonis Iudaei domum suam lapideam in platea Iudaeorum Craco- viae sitam, Nicolao Theschnar civi Cracoviensi coram Iudicio Iudaeorum obligat
Cracoviae, Anuo 1412, die 26 mensis Octobris.
Georgius Notarius Regis Poloniae nec non Iudex protunc Iudaeonmi Craco- viensium, recognosco tenore praesentium omnibus et singulis, quibus expedit univer- sis: Quomodo in praesentia Iudaeorum videlicet Naffel, Zacharia et Pycacz, veniens Canaan Iudaeus filius olim Lewconis Iudaei Cracoviensis, ad meam personaliter prae- sentiam, sanus mente et corpore validus, non coactus neque seductus, quinimo spon tanea voluntate et deliberatione bona praehabitis, benivole se obligare fassus est et recognovit, domum suam lapideam in contrata Iudaeorum ex opposito ecclesiae Sanc- tae Annae, tertiam a Collegio Artistarum Studii generalis Cracoviensis, in eadem civitate sitam, honesto viro domino Nicolao dicto Theschnar civi Cracoviensi in septuaginta marcis grossorum latorum Pragensium numeri Polonicalis, cum omnibus eiusdem domus utilitatibus, censibus et proventibus universis, cum omni etiam iure atque dominio, quibus ipsam hactenus tenuit ipsemet et possedit, per ipsum dominum Nicolaum, ipsiusque haeredes liberos et legitimus successores tenendam, habendam, possidendam et utifruendam tam diu, quousque sibi per Canaan praedictum aut ip sius successores, aut etiam per Iacobum Iudaeum in Lutsko praedictae lxx. marcae monetae et numeri praedictorum integraliter fuerint persolutae, sub tali nihilominus conditionis interiectione: quodsi Iacobus Iudaeus de Lutsko praedictus lxx. marcas
praedictas prius quam Canaan praenotato domino Nicolao persolverit, extunc idem dominus Nicolaus eandem domum tenebit nomine Iacobi Iudaei supradicti, quousque eidem Iacobo per Canaan praedicta pecuiiia fuerit persoluta. Si vero Canaan aut successores ipsius easdem lxx." marcas domino Nicolao supradicto prius quam Iaco- bus Iudaeus saepedictus persolverit, extunc ipse dominus Nicolaus aut successores ip sius domum eandem nominato Canaan aut successoribus ipsius debebit restituere et per omnia resignare. Harum quibus sigillum meum appensum est testimonio litera- rum. Datum Cracoviae, feria quarta proxima ante diem Sanctorum Symonis et Iu- dae Apostolorum, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo decimo secundo.
L1Y.
Literae significatoriales Adae (de Bandkow) Canonici et Offlcialis Cracoviensis ge neralis, transsumptum privilegii per Petrum (Wysz de Radolina) Episcopum Cra- coviensem A. 1404 die 3 m. Februarii dati, quo mediante duo Canonicatus cathe drales, duae praebendae in capellis S. Adalberti et S. Mariae Magdalenae, nee non ecclesia parochialis in Luborzyca Universitati Studii generalis Cracoviensis incorpo rai sunt, in se continentes.
Cracoviae, Anno 1413, die 7 meusis Novembris.
In nomine Domini Amen. Universis et singulis ad quos praesentis nostri trans- sumpti literae pervenerint seu praesens pervenerit publicum Instrumentum, Adam Archipresbyter Sanctae Mariae, Canonicus et Offlcialis Cracoviensis, nec non Vica- rius in spiritualibus reverendi in Christo patris et domini, domini Alberti Episcopi Cracoviensis generalis, Salutem in Domino et praesentibus fidem indubiam adhibere. Nuper coram nobis ac Notario publico et testibus infrascriptis venerabilis vir Ma gister Stanislaus de Scarbimiria Decretorum Doctor, Canonicus ecclesiae Sancti Io- hannis Baptistae in Scarbimiria Cracoviensis diocesis , nec non Rector almae Uni- versitatis Studii Cracoviensis, cum venerabilibus et honorabilibus viris dominis Ma- gistro Francisco de Brega Professore Sacrae Theologiae, Decano Sancti Floriani extra muros Cracovienses. Pelka de Borzikowo Decano facultatis Artium dicti Stu dii Cracoviensis, Petro de Brandis, Nicolao Baudissen, Iohanne Wylisch, Alexan- dro de Pekari Magistris Artium, Collegiatis in Collegio serenissimi Principis ac domini, domini Wladislai Dei gratia Begis Poloniae, Universitatem dicti Studii Cra coviensis repraesentantibus, personaliter constituti, quoddam incorporationis, appro- priationis et annexionis privilegium in pergameno conscriptum, reverendi in Christo patris et domini, domini Petri Dei gratia tunc Cracoviensis, nunc vero Poznaniensis
Episcopi, ac venerabilium dominorum Canonicorum ac Capituli Cracoviensis du obus sigillis oblongae figurae, uno videlicet praedicti reverendi in Christo patris et do- mini, domini Petri tunc Cracoviensis, nunc vero Poznaniensis Episcopi, in filis seri ceis rubei et nigri colons, altero vero venerabilium dominorum Capituli Cracovien sis, in filis sericeis rubei et flavei lucidi coloris, dependentibus sigillatum exhibuerunt et praesentarunt. Quorum quidem sigillorum primum, videlicet domini Episcopi prae dicti, erat ab extra de communi alba, intus vero de rubea cera, in cuius medio quaedam figura admodum scibariae unam turrim ab una parte seu ab uno latere, et aliam turrim ab alia parte seu ab alio latere habens exsculpta apparebat, in qua quidem scibariae figura imago Sancti Stanislai pleno ornatu seu habitu ponti fican" induta, manu sinistra baculum gestans pastoralem, dextra vero ad benedicen- dum extensa continebatur; sub qua scibariae figura alia imago pontificalibus induta, utrumque genu flectens videbatur; circumquaque vero praedictarum imaginum fue- runt quaedam puncta admodum rosae depicta seu punctata; in duarum vero turrium praedictarum a lateribus figurae scibariae praedictae positarum inferioribus partibus duo clipei, quilibet acervum quatuor falangis perforatum continens, conspiciebantur; sub utroque vero clipeorum una aquila volitare cernebatur; literae vero circumfe- rentiales seu in circumferentia desculptae, cruce praeposita, haec apparebant: S. Pe tri Iuris utriusque Doctoris Episcopi Cracoviensis Sedis Apostolicae Prothonotarii. Sigillum autem Capituli Cracoviensis praedicti a tergo seu ab extra erat de com muni alba, intus vero de viridi cera; in cuius medio quidam clipeus, in clipeo tres coronae, circumquaque vero clipei quaedam puncta admodum liliorum sculpta, super vero clipeo medietas duarum imaginum seu duae imagines per medium Sanctorum videlicet Stanislai et Wenczeslai cernebantur, literae vero in circumferentia ipsius haec legebantur cruce praeposita: S. maius Capituli Cracoviensis. Quod quidem pri vilegium sanum, salvum, integrum et illaesum, non corruptum, non vitiatum, non cancellatum, non abrasum, nec in aliqua parte sui suspectum, sed prorsus omni vi- tio et suspitione carens, per dominum Magistrum Stanislaum de Scarbimiria Decre- torum Doctorem, Canonicum ecclesiae Sancti Ionannis Baptistae in Scarbimiria Cra coviensis diocesis, nec non Rectorem almae Universitatis Studii Cracoviensis prae dictae, ac dominos Magistros Universitatem Studii Cracoviensis repraesentantes, sic ut praefertur, exhibitum et praesentatum nos recepimus huiusmodi sub tenore:
„Nos Petrus Dei gratia Episcopus Cracoviensis, etc. Vide Nr. XXXIII.
Post cuius quidem privilegii praesentationem et receptionem per praefatum ve- nerabilem virum Magistrum Stanislaum de Scarbimiria Decretorum Doctorem, Ca nonicum ecclesiae Sancti Iohannis Baptistae in Scarbimiria Cracoviensis diocesis, nec non Rectorem almae Universitatis Studii Cracoviensis saepedicti, ac praedictos Magistros Universitatem praenarrati Studii Cracoviensis repraesentantes, nobis fuit expositum, quod dictis originalibus literis seu dicto originali privilegio in remotis partibus et praesertim in Romana Curia iudicialiter et extra iudicialiter opus dictas literas seu dictum privilegium producendi habeatur, timeaturque, ne propter discri mina et viarum pericula dictas originales literas seu dictum originale privilegium quoquomodo amitti seu deperdi contingat: propter quod dictus venerabilis vir Ma gister Stanislaus de Scarbimiria Decretorum Doctor, Canonicus ecclesiae Sancti Io hannis Baptistae in Scarbimiria Cracoviensis diocesis, nec non Rector almae Uni versitatis Studii Cracoviensis praenarrati, ac dicti venerabiles et honorabiles Ma
gistri Universitatem Studii Cracoviensis pluries dicti repraesentantes, nobis suppli- carunt, quatenus dictas literas seu dictum privilegium per Notarium infrascriptum transsumi mandari ac decretum nostrum huiusmodi transsumpto apponere dignaremur eum in eventum, ut ipsi transsumpto in iudiciis et extra ac ubique locorum ubi necesse fuerit, plenaria fides adhiberetur, ac si ibidem huiusmodi privilegium origi nale offeretur, produceretur et appareret. Nos vero supplicationem saepedicti Magis- tri Stanislai Decretoruni Doctoris, Canonici Sancti Iohannis Baptistae in Scarbi- miria Cracoviensis diocesis, nec non Eectoris almae Universitatis Studii Cracoviensis. ac dictorum Magistrorum Universitatem Studii Cracoviensis pluriesdicti repraesen- tantium, iustam ac rationi consonam attendentes, quodque iusta petentibus non est denegandus assensus: praedictas originales literas seu praedictum originale privile gium per Stanislaum Iohannis de Sobnow clericum Cracoviensis diocesis, publicum apostolica auctoritate Notarium et facti huiusmodi coram nobis scribam infrascrip tum mandavimus transsumi. Et quia huiusmodi transsumptum facta per nos auscul- tatione plenaria et fideli cum literis originalibus seu cum privilegio originali inve- nimus per omnia ac de verbo ad verbum concordare, nilque esse in praesenti trans sumpto ultra privilegium originale appositum aut depositum, quod sensivm mutaret vel intellectuin seu sententiam dicti privilegii variaret: ideo pro tribunali sedentes auctoritate nostra ordinaria decrevimus et tenore praesentium decernimus, ut ipsi transsumpto tam in iudiciis quam extra et alias ubi necesse fuerit, plenaria et in- dubitata fides perinde ac si praedictis originalibus literis seu praedicto originali pri vilegio debeat adhiberi. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum praesentes nostras literas sive praesens transsumpti publicum Instru- mentum per Notarium infrascriptum, huiusmodi facti coram nobis scribam scribi et publicari, nostrique appensione sigilli iussimus communiri. Datum et actum Craco- viae in Collegio Serenissimi Principis et domini, domini Wladislai Dei gratia Regis Poloniae, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo tredecimo, Indictione sexta, Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Iohannis divina providentia Papae vicesimi tertii anno quarto, Die Martis, septima mensis Novem- bris, hora Completorii vel quasi. Praesentibus reverendo in Christo patre ac domi no, domino Iohanne Dei gratia Sacrosanctae Halliciensis ecclesiae Electo, ac ve- nerabilibus et honorabilibus viris dominis Nicolao Penaszkonis Praeposito Craco- vieusi, Iohanne rectore parochialis ecclesiae de Lwow, Sigismundo Iohannis de Ia- cubowicze clerico Cracoviensis diocesis et pluribus aliis fide dignis testibus ad prae- missa vocatis specialiter et rogatis.
(L. S. n). Et ego Stanislaus Iohannis de Sobnow clericus Cracoviensis diocesis, publicus apostolica auctoritate Notarius. quia praedictarum literarum sen praedicti privilegii praesentationi, receptioni, transsumpti petitioni, decreti interpositioni, ipsius decreto et auscultationi, aliisque onmibus et singulis, dum sic ut praefertur, coram praefato venerabili viro domino Adam Archipresbytero, Canonico et Officiali Cracoviensi, nec non Vi- curio in spiritualibus reverendi in Christo patris et domini, domini Al- berti Dei gratia Episcopi Cracoviensis generali, et per eum agerentur et fierent, una cum praenominatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula sic ut praemittitur, fieri vidi et audivi: idcirco de mandato domini, domini Adae Archipresbyteri, Canonici et Officialis Cracoviensis,
nec non Vicarii in spiritualibus praenarrati reverendi in Christo patris et domini, domini Alberti Episcopi Cracoviensis, praesens transsumpti publicum Instrumentum propria manu scriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi et in banc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum dicti domini Officialis et Vicarii in spiri tualibus appensione sigilli signavi, rogatus et requisitos in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo viridi, taeniola membrana cea appenso. Sigillum exhibet imaginem B. Mariae V. parvulnm Christum ge- stantis et manu dextra scutum cum insigni dicto Prus 2do sive Wilcze Kosy tenentis. In ambitu legitur inscriptio Uteris minusculis gothicis exarata: ¿.nlif.atpbiti.stf.mat«.canonici.tt.affitiar.ttat.— Nr. Archiv. Univ. 8975.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) LII., in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/8aa4d581-2ef2-4b3e-a9de-38b6f8e3edde/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success