Petro Gerhardsdorf coram Officio Scabinatus Cracoviensis resignat.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XII. , S. 36
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XII. , S. 36


Nos Tylo Zateler, Nicolaus Gemlich, Nicolaus Strelicz, Petrus Geytan, Arnol- dus Buske, Iohannes Ederer, Nicolaus Losslaw, Iohannes Oryenth, Iacobus Tew- dirnewdir, Heynricus Parchowicz et Iohannes de Sale Scabini civitatis Cracovien sis recognoscimus quibus expedit universis: quod coram nobis in bannito iudicio, cui Nicolaus Schaffer noster Advocatus praesidebat, Iosmanus Iudaeus Cracoviensis bene deliberate principaliter constitutus, medietatem muri sui inter suam et Petri Girhardisdorf acialem domos in platea Iudaeorum fundamentaliter sitas, stantis, tam longam prout prefati Petri Girhardisdorf domus existit, et altam quemadmodum ad praesens stare dinoscitur, circumspecto Petro Girhardisdorf saepedicto libere resíg- navit, conditione tamen tali nihilominns interiecta, quod praefatus Petrus Girhar disdorf, sui haeredes ac successores ipsius praefata muri medietate uti ac frui po- terunt et debebunt pro sua necessitate, ad quodcumque de eadem medietate indige- bunt, excepto tamen eo, quod in dictam muri medietatem non ostia, non fenestras, neque arcus debebunt frangere, nec etiam aliquod aliud foramen, de quo ipsi muro dampnum notabile eveniret, seu ex probabilibus coniecturis posset in posterum quo- modolibet evenire. Harum quibus nostri Scabinatus officii sigillum appensum est testimonio literarum. Datum feria sexta ipso die Sancti Leonardi confessoris, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo quarto.
ХШ.
Margaretha relicta vidua Stephani (Panchirz) cum filio suo Francisco quietant coram
Officio consulari Cracoviensi de pecunia ipsi s persoluta pro domo aciali in platea
Iudaeorum Cracoviae sita, Petro Gerhardsdorf vendita.
Cracoviae, Anno 1395, die 8 mensis Februarii.
Nos Consules civitatis Cracoviensis recognoscimus quibus expedit universis: quod in nostri praesentia consilii virtuosa domina Margaretha Scepanconis relicta et Franciscus natus ipsius recognoverunt publice et expresse, ipsis universas pecu nias, in quibus circumspectus Petrus Girhaídisdorf eisdem ratione domus acialis in
platea Iudaeorum ex opposito fontis fundamentaliter sitae, debitorie obligatus extite- rat, fore per eundem Petrum Girhardisdorf de facto ac integre persolutas, eisque pro dicta domo per eundem Petrum Girhardisdorf esse plenarie ac omnlmode satisfactum, dimittentes saepedictum Petrum Girhardisdorf, eius haeredes ac successores legitimos ratione domus ac pecuniarum praescriptarum quitos, liberos et perpetuo absolutos, promittentes bona fide, sine dolo ac fraude, domum acialem praescriptam ipsius Pe tri Girhardisdorf, quam de favore eiusdem benivolo inhabitant, quatuordecim diebus post festum Paschae proxime affuturum, cum omnibus ipsorum rebus et suppellecti- libus exire, contradictionibus, dilationibus ac difficultatibus quibuslibet procul motis. Hamm testimonio literarum, quibus dictae civitatis Cracoviensis sigillum est appen- pn. Datum feria secunda post festum Sanctae Mariae Virginis Purificationis pro xima, Anno ipsius filii Millesimo Trecentesimo Nonagesimo quinto.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/9ff32478-a483-4176-b113-9dde256886fd/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success