Nicolaum Bochnar ius suum montanum in nova salisfodina Bochnensi Doctoribus
Universitatis studii Cracoviensis vendidisse.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXXVI. , S. 81
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XXXVI. , S. 81

In nomine Domini Amen. Quia inter caeteros humanae rationis defectus in hoc etiam humana natura plerumque defecit, dum actiones suas tractu raptas temporum. ohlivionis decidere patitur in abyssum: idcirco de competenti remedio humana pro- vidit industria, utpote de authenticis apicibus literarum, quibus labentem valeat me- moriam relevare. Ad perpetuam igitur rei memoriam, Clemens de Moscorzow Cas tellanus Visliciensis et Capitaneus Cracoviensis omnibus et singulis, tam praesenti- bus quam futuris, quibus expedit, tenore praesentium recognoscimus universis: quod in nostra et testium infrascriptorum constitutus praesentia circumspectus vir Nico laus Bochnar Zupparius, non seductus, nec aliquo dolo circumventus, sed mente sa- nus et corpore validus, bona utique deliberatione praehabita, ius montanum suum, quod vulgariter Bargracht dicitur, in salisfodina seu fossa nova per ipsum facta, cum omnibus utilitatibus, proventibus, censibus et obventionibus universis, prout ex donatione regia hactenus tenuit, habuit et possedit, prout idem in regali litera su per hoc confecta alias plenius est expressum, videlicet in zuppa Bochnensi, nihil pro se vel suis posteris iuris, utilitatis vel proprietatis ibidem reservando, venera- bilibus Rectori, Doctoribus et Magistris almae Universitatis studii Cracoviensis pro sexingentis octuaginta octo marcis grossorum Bohemicalium numeri Polonici totaliter et in perpetuum se vendidisse recognovit et coram nobis rationabiliter vero vendi- tionis titulo resignavit, per ipsos Rectorem, Doctores, Magistros Universitatis prae- dictae perpetue, pacifice, eoque iure, quod Bargracht dicitur, praedicto, tenendum, habendum, possidendum, vendendum, utiftTiendum et ad usus beneplacitos converten- dum. Harum quibus sigillum nostrum praesentibus est appensum testimonio litera rum. Actum et datum Cracoviae, feria tertia in crastino Sancti Andreae Apostoli, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo quinto. Praesentibus strenuis viris domi- nis Clemente Castellano Radomiensi, Dobeslao de Coszczicze Subiudice terrae Cra coviensis, Nicolao Waszik de Rambow Magistro coquinae Regis Poloniae nec non Iudice et Burgrabio Castri Cracoviensis militibus, Petrassio de Xansch, Nicolao de Zagorzany et Pelszone de Brodla castri Cracoviensis Burgrabiis et aliis quam plu- ribus fide dignis.
(Ex transmuto die 29 Decembris A. 1789, in Actis castrensibus Cracov. Libr. Oblat. 211, pag. 3124 oblato.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/bab65486-dbaa-4577-9f44-c98fbf3e37d1/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success