Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XX. , S. 49
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XX. , S. 49
Bonifacius episcopus servus servorum Dei, Ad perpetuam rei memoriam. Eximia devotionis sinceritas, quam carissimus in Christo ñlius noster Wladislaus Rex Po- loniae illustris ad nos et Romanam gerit Ecclesiam, promeretur, ut votis suis, quan tum cum Deo possumus, annuamus. Dudum siquidem ad instantiam praefati Regis voluimus, conoessimus et ordinavimus, quod in Studio Cracoviensi, in quo duntaxat
5
Artes liberales et Iura canonica et civilia nec non Medicina legi et audiri poterant, de caetero in Sacra Theologia legi et studeri possit, et quod Magistri in eadem facultate in Studio praefato in futurum magistrandi, omnibus privilegiis, indulgentiis. exemptionibus et immunitatibus et aliis praerogativis gauderent. quibus magistrati Parisiis in eadem facultate gaudent seu etiam potiuntur, prout in nostris inde con- fectis literis plenius continetur. Postmodum vero, sicut exhibita nobis nuper pro parte dicti Regis petitio continebat, licet in dicto Studio ad praesens in theologica facul tate ex voluntate, concessione et ordinatione huiusmodi libere et licite legi et stu deri possit. ac in eodem Studio per suficientes Magistros legatur et per multos ad praesens in facaltate huiusmodi studeatur ibidem: tamen Abbates et monachi ordinis Cisterciensis ex eo in dicto Studio nequeunt in facultate lmiusmodi studere. quod in constitutionibus et statutis ordinis antedicti cavetur et expresse etiam sub ex- communicationis poena mandatur eisdem, ne in facultate huiusmodi alibi, quam in Studio Parisiensi studere et magistrari possint vel valeant quoquo modo. Quare pro parte dicti Regis nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere super hoc opportuno remedio de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinat i volumus et apostolica auctoritate tenore praesentium statuimus et ordina- mus, ut tam praedicti, quam aliorum quorumcunque ordinum professores et alii qui- eunque in facultate huiusmodi in dicto Studio Cracoviensi de caetero studere vo- lentes. ad praefatum Studium accedere, ibique morari ac in huiusmodi facultate stu dere et in eo Magisterii et Doctoratus insignia recipere et habere libere et licite possint et valeant. Et nihilominus dilecto filio Abbati monasterii de Claratumba praedicti ordinis Cisterciensis Cracoviensis dioecesis, qui nunc est et pro tempore fuerit. eadem auctoritate committimus et districte praecipiendo mandamus, quatenus onmibus et singulis monachis quorumcunque monasteriorum et locorum dicti ordinis infra dictum regnum consistent ium, auctoritate nostra sub excommunicationis poena, quam ipso facto incurrant, inhibeat et mandet, ne in facultate huiusmodi in aliquo alio, quam in praefato Cracoviensi Studio studere absque Sedis praedictae vel Regis aut Reginae Poloniae pro tempore existentium (consensu) praesumant seu debeant quomodolibet in futimun, praefatoque Abbati, ut illos ex monachis monasterionun et locorum praedictorum, quos ad studendum in facultate huiusmodi sufficientes et idoneos repererit in regno praedicto, ad studendum in eodem Cracoviensi Studio coarctare. ipsorum superiores, ut eos ad praefatum Studium mutant et eos libere et licite, alias tamen iuxta dicti ordinis consuetudinem. transire et accedere permit- tant, sub eadem poena monere et per censuram ecclesiasticam compellere, ipsisque mandare possit et valeat. eadem auctoritate concedimus potestatem. praemissis et aliis constitutionibus apostolicis. nec non praedictia statutis et consuetudinibus dicti ordinis et aliis contrains non obstantibus (¡uibuscunque. Niüli ergo hominum liceat omnino banc paginan; nostrae voluntatis, statuti. ordinationis. commissionis, mandati et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc at- tempt are praesumpserit, indignationem onmipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursunmi. Datum Romae apud Sanctuiu Petrum. Sexto Idus Maii. Pontificatus nostri anno duodecimo.
(Ex libi" muuu.scripto: „�?шы�?пш almae Academise Cracoviensis Cen- „tuiïae IV. anthore M. Martino Radymimki Collegii maioris Profeesore, Sa-
„ii-ae Sedis Apustolicae D. N. Protonotario, A. l(j(iO," pag. 8.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/c2f2bcd1-d2c3-4965-9c77-ab5d01304c43/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success