Charter: Urkunden St. Michael (1001-1801) A VII 22
Signature: A VII 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1205
Bischof Hartbert von Hildesheim bestätigt das Testament des ehemaligen Abtes des Michaelisklosters Dietrich II. mit zahlreichen Einzelverfügungen. Current repository:
Bistumsarchiv Hildesheim
Bistumsarchiv Hildesheim
Material: Pergament
Dimensions: 27,1 (links) - 27,5 (rechts) x 35,7
In nomine sancte et individue trinitatis Hartbertus dei gratia sancte Marie in Hyldenesheym episcopus, notum esse cupimus tam presentibus quam futuris ecclesie filiis, quam rationabili ordinatione dilectus noster Thidericus, quondam sancti Michaelis in Hildenesheim abbas, bona quedam propria industria conquisita quoad viveret habenda cum multa auctoritate sicut in privilegio invenitur, quod a nobis per consensum fratrum et nostram approbationem accepit, obtinuit. Nunc ergo sicut debuit eadem auctoritate quam plurimum confisus, quia bonorum eorundem sibi dispensatio credita fuit, ad varios usus in presentia nostri fratribus dispensavit. Ad habundantiorem autem cautelam tam ea, que ante resignationem abbatie, quamque in presenti de bonis a deo sibi collatis ordinavit, sicut ordinationi sue universa renovando inseruit, ita quoque nos cuncte confirmando inserimus litteris presentibus. Igitur domino abbati primo bona in Veteri Villa et in Eveniggerothe, nunc vero IIos mansos in Dorstide et dimidium assignavit in Dimerde. Bona in Verdessem et in Wulfenchusen et decimam in Guddigge ad cereum in sanctuario in dedicatione ecclesie sue, quam fideli devotione promovit, deputavit et tribus areis prope cimiterium iacentibus ad cotidianum altaris sacrificium collatis. Cuncta hec ut moris est in dotem ecclesie banno episcopali firmari fecit, nunc vero bona in Reinnelvessen ad habundantem sufficientiam eisdem reditibus apponens. Mansum in Bivelthe candele in choro beati Johannis Baptiste deputavit. De duabus areis in Gesem hyemis tempore candelam in conventu procuravit, et de area una in Hymdesdure cereum misse domine nostre adiuvari instituit. Duas areas prope iacentes candele altaris sancti Benedicti attribuit. Bona in Rotthigge, que XXIIIIor solidos solvunt, anniversario suo deputavit, ita ut in vigilia ipsius anniversarii de tribus solidis fratribus serviatur et quartus solidus custodi ad candelam presentetur. Sequenti vero die de X solidis in refectorio et de X pauperibus ministretur. Bona in Hymdysdure camere fratrum, ut in Nativitate sancti Johannis Baptiste fratribus inde calcei procurentur, adiecit, XXIIIIor solidos in Iggnem et VI III kalendariis assignans. XXXa IIIes in Bivelthe et XXti VIIem in Veteri Villa de duobus ortis quondam cene attribuit. Nunc vero de bonis in Gesem talentum unum adiecit, de alio talento XII solidos festo Marie Solitarie deputavit. De talento et octo solidis qui remanent et de XII in Berle dari pisces in ieiunio post alium diem instituit, ita ut denarii, qui Parasceve obveniunt, diei Palmarum attineant. XII solidos in Guddenstide translationi sancti Bernwardi, quam multo itineris labore et non modica expensa promovit, assignavit. Duo talenta morem hiis diebus distribuit, scilicet tribus diebus Pasche et IIIIor Pentecostes et tribus Nativitati Domini, Ascensioni Domini, Petri et Pauli, Nativitati sancte Marie, Martini episcopi, ita ut cuilibet istorum dierum IIo solidos attineant, Assumptioni vero sancte Marie IIIIor solidos de eisdem duobus talentis, IIIIor festo Gregorii et IIIIor Nativitati sancti Johannis Baptiste, ita ut duo solidos, qui iam dudum ipsi diei deputati fuerant, festo Decollationis ipsius deserviant, et sic idem dies solidos VI in Honhamelen et IIIIor in Blethenem optineat. Medietatem talenti, quod super est, in anniversariis patris ac matris sue haberi et memoriam ipsorum agi devotissime expetiit, reliquam vero partem talenti infirmorum domui, quam multo labore auxiliante deo emendavit, attribuit et ipsam domum tam infirmorum quam sanorum fratrum utilitati confirmari et ad alios usus transmittari penitus prohiberi eodem scripto, quo hec ordinatio lecta est, rogavit. Duodecim solidos in Hoddessem hospitali pauperum assignaverat, sed dominus abbas super hiis deliberatione habita tandem ut cuncta in bono pacis terminarentur eosdem solidos sibi dimitti rogavit et optinuit. Nos vero accepta sententia, quia hec omnia per nos confirmari deberent, presente et consentiente domino H. abbate et universis fratribus, assumpta stola et baculo, banni nostri auctoritate cuncta confirmavimus, et ne quicquid de hiis sine consensu communi committetur penitus prohibuimus. Ad habundantioris autem cautele certitudinem et ne a posterorum memoria tanti viri devotionis studium elaberetur, presens scriptum secundum ordinationem ipsam mera veritate exhibitum sigilli nostri appensione roboravimus. M.CC.V°.||
Language:
Hildesheim, Bistumsarchiv, Urkunden St. Michael (1001-1801) A VII 22, in: Monasterium.net, URL </mom/DE-BAH/UrkStMi/A_VII_22/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success