useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813) 1277 VI 08
Signature: 1277 VI 08
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Juni 1277, o. O.
Statuten des Klosters Ranshofen in Betreff der Gedächtnisfeier für dessen verstorbene Mitglieder.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 467-469, Nr. 508
 
x
Nos Chunradus Dei gratia Prepositus Ecclesie Ranshovensis totumque Collegium fratrum ibidem uuiversis nostris successoribus volumus esse notum, Quod unanimi voluntate et concordi fraternitate statuimus in nostro Capitulo salubri consilio deliberato pro nobis et nostris confratribus, cum decesserint ab hac vita, devotius in perpetuum sic orandum videlicet, cum sacerdos nostri ordinis et confrater mortuus fuerit, fratres ceteri pro humanitatis officio compassibiliter exequendo hora capituli flagellum accipiant a Preposito vel decano et pro eo in communi dicent XXX. missas non diebus vel festivitatibus obstantibus aliquibus, nisi in quibus iura canonica pro defunctis prohibuerint celebrandum. has missas procurabit ebedomatarius, cuius sequens fuerit septimana. Sepulchrum vero fratris defuncti cum processione tam Dominorum quam scolarium cum duobus luminibus visitabitur XXX. noctibus cantatis vesperis cum responsorio pro mortuis et placebo. Insuper quilibet confrater nostri ordinis, qui est Sacerdos, pro satisfactione sui fratris et etiam pro salute propria obtinenda dicet infra anni spacium sine negligencia qualibet XXX. missas singulariter pro defunctis, ad excommunicationem et inobedientiam evitandam nullus fratrum tam negociis impeditus quam otio irretitus debet esse negligens in hiis missis et quod in hiis in una die neglexerit, die altera supleat fideliter et devote, nisi forsitan egritudinem validam patiatur. Dyaconi et Subdyaconi nostri Confratres, qui non sunt virgarii, iam in Scolis dicant cottidie specialiter semel vigilias usque ad tricesimum confratris mortui et defuncti. Converse vero Sorores nostre idem facient et si non sint||
literate, dicant LX. Pater noster et totidem Ave Maria. Similiter barbati conversi debent pro confratre mortuo facere usque ad eius tricesimum omni die. Talis vero memoria, que habetur pro nostris confratribus Sacerdotibus regularibus huius loci, debet etiam haberi pro Prespiteris secularibus, qui apud nos et locum nostrum sibi procuraverint suis gratuitis beneficiis fraternitatem. Dyacono nostro confratri eadem commemoratio inpendatur. Obeunte autem Subdiacono nostre professionis et barbato confratre nostro seu conversa sorore nostra missa pro defunctis per VII. dies cum choro communiter decantetur: has missas provideat, cuius sit sequens ebdomata, ut superius est espressum. Eorum etiam sepulchrum visitabitur usque ad diem septimum sue mortis cum processione communi et responsorio pro mortuis et placebo, nisi propter nivem et pluviam ad eorum cimiterium non possit fieri processio Dominorum, tunc in choro placebo dicatur et duo Scolares mittantur ipsum sepulchrum aspergere et thurificare. Non est preterea pretereundum, quod quandocunque sepulchrum alicuius nostri confratris visitabitur cum placebo, ipsa vice fiat trina compulsatio omnium campanarum, ut etiam populus exterior audiens oret pro anima iam defuncti. Hanc consuetudinem pro mortuis, quamvis non invenerimus apud nostros fieri antecessores, nihilominus perspeximus esse bonam iuxta Apostolum: orate pro invicem, ut salvatio nobis fiat et onera alter alterius pro lege Christi adimplenda imo pro Religionis piissimo amminiculo, debet gestare, ut impleatur nostra in Deo fraternitas et a Deo nobis et ipsis perveniat eterna iucunditas; qui sic voluit pro mortuis affabiliter exorari, ut etiam orantes cum mortuis se sentiant liberari. Si quis vero nostrorum huius Ecclesie successorum tam prepositus quam persona alia qualiscunque propter temeritatem libertatis vel negligencie accidiam seu quocunque modo hec nostri Capituli instituta presumpserit obmittere vel postponere aliquando, huius memoria coram Deo et hominibus eternaliter sit dampnata et sit anathema, qui neglexerit hec nostra salubria instituta, nec non anime defunctorum clament contra eos coram Dei omnipotentia, ne unquam celesti lumine eorum anime illustrentur, qui nostra violaverint hec statuta, sed maneant in tenebris umbre mortis et sint maledictionibus omnium innodati. Qui Salvatori nostro suis laudibus et oracionibus benedicunt, illorum benedictio fiat eis maledictio inremissa, qui consoluerint vel consenserint nostra statuta decrescere quodam modo. Ut autem hec rata permaneant in eternum, presentem literam sigillis nostri Capituli et venerandi Chunradi Prepositi nostri roboramus nobis et nostris Successoribus in huius nostre institutionis testimonium et cautelam. Huius rei testes sunt Chunradus Prepositus, Albero, Siboto, Albertus, Heinricus de Chrainnoch, Heinricus, Perngerus, Fridericus Sacerdotes nostre Ecclesie professi, Wolframus plebanus de Haiming, Chunradus Dyaconus, Siboto Subdyaconus, Wernhardus acolitus etiam fratres professi in hoc loco et alii quam plures, quibus placuit hoc statutum. Acta sunt hec Anno Domini M. CC. LXXVII. VI. Idus Junii incipientis.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 467-469, Nr. 508

Original dating clauseVI. Idus Junii incipientis

Editions
  • Mon. boic. III. 341.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.