Charter: Documents of Early England Data Set 00010154
Signature: 00010154
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1145-00-00, LONDON, LONDON (ENGLAND)
(GrantCADDINGTON, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: LONDON - ST. PAUL'S CATHEDRAL (LONDON - ST. PAUL'S CATHEDRAL) Receivers: ChristinaSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00010154
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00010154
x
Uniuersis sancte dei ecclesie filiis tam prelatis quam subditis tam presentibus quam futuris Radulfus decanus et capitulum sancti Pauli Lond salutem in domino Nouerit caritas uestra nos concessisse et in perpetuum confirmasse fundum in quo situm est monasterium sancte Trinitatis in territorio Cadendone sicut fossata hodie continent et boscum quod est inter fossata et Wallinghestret quod continet in latitudine iuxta Wallinghestret iii quadrantenas et xxx perticas Christine et ei canonice succedentibus in proposito sanctimoniali in prefato monasterio deo seruientibus ita uidelicet quod singulis annis iii solidos capitulo sancti Pauli de recognitione fundi in natali sancti Pauli persoluet Boscum autem prefatum permaneat indestructum ad operimentum monasterii pro transeuntibus Quecumque uero huic successerit succedet per electionem sanctimonialium ibi commorancium et assensu substituetur canonicorum pretaxati capituli Iurauit autem eis ipsa et succedentes ei magistre iurabunt in capitulo canonicorum sancti Pauli de supradicta tenura fidelitatem et indempnitatem Iurauerunt etiam sanctimoniales que tunc fuerunt fidelitatem et indempnitatem et quod non recipient magistras succedentes sine predicto iuramento fidelitatis et indempnitatis in capitulo sancti Pauli Hoc idem etiam future sanctemoniales iurabunt magistrabus suis in capitulo suo Facta est autem Lond hec concessio et confirmatio anno m c xl v ab incarnatione domini Nulli autem ibi liceat mutare ordinem sanctimonialium quia super hac tenura nec clericis nec monachis aliquam facimus concessionem nisi sanctimonialibus tantum ibi commorantibus Preterea concessimus eis inperpetuum terram quam tenuit Radulfus ferrarius in Cadendona ut teneant eam de capitulo canonicorum sancti Pauli reddendo inde preposito Cadendone singulis annis vi solidos pro omnibus seruitiis exceptis consuetudinibus regalibus Hii uero sunt testes Gaufridus abbas sancti Albani Hugo abbas Colecestrie Normannus prior sancte Trinitatis Iohannes prior sancti Botulfi Colecestrie Robertus prior de Meretona et Robertus subprior Thomas prior sancti Bartholomei Germannus prior de Bellouidere Thomas monachus Roger sacristes Milo monachus Osgotus monachus Geruasius monachus de Bermundeseya magister Walterus Ilbertus magister infirmorum Aluredus de Wathamstede Rogerus de Crochesle Gaufridus de Gorham Symon de Hundenduna Willelmus de Clendona Radulfus decanus sancti Pauli Willelmus archidiaconus Ricardus de Belmeis archidiaconus Alwaldus archidiaconus Robertus de Auco Robertus de Cadomo Nicholaus canonicus Theodoricus Gaufridus Constabularius magister Henricus Ualterus Odo Gaufridus et Robertus fratres Hubertus Randulfus Hugo nepos decani
Source Fulltext: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London. Marion Gibbs. Camden Third Series, V.58. Offices of the Royal Historical Society. London. 1939.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00010154
Editions:
- Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London. Marion Gibbs. Camden Third Series, V.58. Offices of the Royal Historical Society. London. 1939.
Places
- London[], Sancti Pauli, canonici
- London[], Sancti Pauli, capitulum
Persons
- Alwaldus, archidiaconus
- Avco, Robertus de
- Cadomo, Robertus de
- Christina
- Clendona, Willelmus de
- Constabularis, Gaufridus
- Crochesle, Rogerus de
- Gaufridus, abbas Sancti Albani
- Gaufridus, frater
- Germannus, prior de Bellovidere
- Gervasius, monachus de Bermundeseya
- Gorham, Gaufridus de
- Henricus, magister
- Hubertus
- Hugo, abbas Sancti Iohoannis Colecestrie
- Hugo, nepos decani
- Hundenduna, Symon de
- Ilbertus, magister infirmorum
- Iohannes, prior Sancti Botulfi Colecestrie
- Milo, monachus
- Normannus, prior Sancte Trinitatis
- Odo
- Osgotus, monachus
- Radulfus, decanus Sancti Pauli London[]
- Radulfus, ferrarius
- Randulfus
- Robertus, frater
- Robertus, prior de Meretona
- Robertus, subprior de Meretona
- Rogerus, sacristes
- Theodoricus
- Thomas, monachus
- Thomas, prior Sancti Bartholomei
- Valterus
- Walterus, magister
- Wathamstede, Alvredus de
- Willelmus, archidiaconus
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00010154, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00010154/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success