Charter: Documents of Early England Data Set 00040408
Signature: 00040408
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1220-05-25 - 1220-09-29]
(GrantLicenceWORMLEY, HERTFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Thomas of Haverhill son of William Receivers: Waltham AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00040408
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00040408
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Thomas de Hauerell salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancte Crucis de Waltham et canonicis regularibus ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam omnimodam licentiam et plenam potestatem ponendi emendandi renouandi conductum cuiusdam fontis sui quem ad ecclesiam suam de Waltham attrahere conati sunt per pratum meum de Wermele quod dicitur Lachesholm quod iacet inter aquam que dicitur La Blakepole et mariscum de Halifeld habens sexaginta perticatas in longitudine Latitudo uero istius longitudinis erit ubique si opus fuerit dedem pedum Et per communem pasturam eiusdem uille quantum ad me et meos pertinet Hanc autem concessionem donationem et confirmationem pro salute anime mee et uxoris mee Ide et heredum nostrorum necnon pro salute Willelmi de Hauerell patris mei et Ricardi fratris mei et Alicie matris mee omniumque antecessorum et successorum meorum dictis ecclesie et canonicis sicut puram et liberam et perpetuam elemosinam nostram dedi eis inperpetuum pro me et heredibus meis contra omnes homines et feminas warantizandum Si uero ego uel heredes mei per positionem conductus sui uel renouationem uel emendationem in posterum dampnum uel iacturam in predicto prato incurrere contingat ipsi per uisum quatuor legalium hominum de uineto de Wermele sine dilatione nobis emendabunt Hiis testibus Thoma Bukerel
Source Fulltext: Early Charters of Waltham Abbey. Rosalind Ransford. Studies in the History of Medieval Religion, V.2. Boydell Press. Woodbridge, Suffolk, Wolfeboro, N. H., USA. 1989.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00040408Editions:
- Early Charters of Waltham Abbey. Rosalind Ransford. Studies in the History of Medieval Religion, V.2. Boydell Press. Woodbridge, Suffolk, Wolfeboro, N. H., USA. 1989.
Places
- ecclesia Sancte Crucis de Waltham (conventus)
Persons
- Alicia, mater Thomi de Hauerell
- Bukerel, Thomas
- Hauerell, Thomas de
- Hauerell, Willelmus de, pater Thomi
- Ida, uxor Thomi de Hauerell
- Ricardus, frater Thomi de Hauerell
Keywords
- General:
- Grant
- Licence
Documents of Early England Data Set 00040408, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00040408/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success