Charter: Documents of Early England Data Set 00050298
Signature: 00050298
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1176-09-29, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(AgreementLeasePENGE, SURREY (ENGLAND)) Givers: Walter (Abbot of Westminster Abbey) Receivers: William son of ErnisSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00050298
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00050298
x
Sciant omnes ad quos littere iste peruenerint quod ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et conuentus eiusdem loci communi assensu concessimus Willelmo filio Ernisii terram illam que est extra nemus nostrum de Pange sicut aqueductus designat usque ad propriam terram prefati Willelmi et a nemore archiepiscopi Cantuariensis usque ad parcum de Becham tenend de nobis pro xx solidis per annum scilicet x solidis ad Pascha et x ad Festum Sancti Michelis usque ad xxx annos Post illum uero terminum remanebit terra illa ecclesie nostre in eo statu in quo fuit die qua eam predictus Willelmus suscepit nisi heres ipsius Willelmi obtinere possit apud abbatem et conuentum ut deinceps teneat sicut antecessor tenuit Si uero infra prefatum terminum decesserit sepedictus Willelmus heres ipsius tenebit usque ad memoratum terminum Hanc autem conuentionem fideliter tenend iurauit idem Willelmus in capitulo nostro tactis sacrosanctis euangeliis Facta est autem hec conuentio inter nos anno vi coronationis Regis Henrici iunioris et martirii Beati Thome ad Festum Sancti Michelis His testibus Magistro Nicholao et Iordano clericis abbatis Gilleberto de Wandelesuurtha Ricardo de Berching Radulfo camerario abbatis Henrico de Winton Henrico de Limeseia Eudone filio Ernisii Hugone Carbunel Roberto de Martiniuilla Radulfo de Bruhill Ricardo Aguillun Roberto clerico de Becham et Osberto fratre eius Willelmo presbitero de Beccham et multis aliis
Source Fulltext: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214. Emma Mason, Jennifer Bray, Desmond J. Murphy. London Record Society Publications, V.25. London Record Society Publications. London. 1988.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00050298
Editions:
- Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214. Emma Mason, Jennifer Bray, Desmond J. Murphy. London Record Society Publications, V.25. London Record Society Publications. London. 1988.
Places
- conventus Westmonasterii
Persons
- Aguillun, Richardus
- Berching, Ricardus de
- Bruhill, Radulfus de
- Carbunel, Hugo
- Eudo, filius Ernisii
- Iordanus, clericus abbatis
- Limeseia, Henricus de
- Martiniuilla, Robertus de
- Nicholaus, magister, clericus abbatis
- Osbertus, frater Roberti
- Radulfus, camerarius abbatis
- Robertus, clericus de Becham
- Walterus, abbas Westmonasterii
- Wandelesuurtha, Gilbertus de
- Willelmus, filius Ernisii
- Willelmus, presbiterus de Becham
- Winton, Henricus de
- archiepiscopus Cantuariensis
Keywords
- General:
- Agreement
- Lease
Documents of Early England Data Set 00050298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00050298/charter>, accessed 2025-04-06+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success