Charter: Documents of Early England Data Set 00060359
Signature: 00060359
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1236-09-23]
(ObligatioQuitclaimLAXFIELD, SUFFOLK (ENGLAND)) Givers: William Garneyse son of Robert I Garneyse Receivers: Sibton AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00060359
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00060359
x
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Garneyse filius Roberti Garneyse de Laxfeld et heredes mei debemus reddere quolibet anno in perpetuum quadraginta et duos denarios annui redditus Deo et Beate Marie et monachis de Sybetun pro treginta acris terre arrabilis et bosci et dimidia quas eis Robertus pater meus dedit in uilla de Laxfeld sicut carta eius quam inde habent testatur et quam terram et tenementum predicti monachi mihi resignauerunt et concesserunt tenend et habend de eis sicut assignantur et diuiduntur per tenentes eandem terram et tenementum scilicet ad quatuor anni terminos ad festum Sancti Andree decem denarios et obolum ad Pascha decem denarios et obolum ad Natiuatatem Sancti Iohannis Baptiste decem denarios et obolum et ad festum Sancti Michelis decem denarios et obolum ita quod si ego Willelmus uel heredes mei cessauerimus in solutione predictorum quadraginta et duorum denariorum in aliquo termino prefato constituto licebit predictis monachis distringere me et heredes meos et tenentes prefatam terram et tenementa et heredes eorum uidelicet Rogerum Garneyse Auitiam Holoc Thomam et Henricum Brichmer Robertum Eueldrope Willelmum Bige Willelmum Eloyt capellanum et omnes alios quicumque memoratam terram et tenementum tenuerint tam per eadem tenementa quam per bona in ipsis inuenta usque ad solutionem predicti redditus quadraginta duorum denariorum sine contradictione mei uel heredum meorum in perpetuum Preterea concessi remisi et omnino quietum clamaui predictis monachis duodecim denarios in perpetuum quos percipere consueui de camera eorum ut sint quieti et absoluti a prestatione eorum In huius rei testimonium scripto sigillum meum est appensum Hiis testibus
Source Fulltext: Sibton Abbey Cartularies and Charters. Philippa Brown. Suffolk Charters, Vs.7,8,9,10. Suffolk Records Society. Boydell and Brewer. Woodbridge, Suffolk; Dover, N. H., U.S.A. 1986-88.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00060359Editions:
- Sibton Abbey Cartularies and Charters. Philippa Brown. Suffolk Charters, Vs.7,8,9,10. Suffolk Records Society. Boydell and Brewer. Woodbridge, Suffolk; Dover, N. H., U.S.A. 1986-88.
Places
- LAXFIELD, SUFFOLK (ENGLAND)
Persons
- Bige, Willelmus
- Brichmer, Henricus
- Brichmer, Thomas
- Elyot, Willelmus, capellanus
- Eueldrope, Robertus
- Garneyse, Rogerus
- Garneyse, Willemus, filius Roberti Garneyse de Laxfeld
- Holoc, Auitias
- Laxfeld, Robertus Garneyse de
Keywords
- General:
- Obligatio
- Quitclaim
Documents of Early England Data Set 00060359, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00060359/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success