useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00110126
Signature: 00110126
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1199-06-06
same document as 00200143. (AgreementSOUTHILL, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)RAVENSDEN, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Old Wardon Abbey Receivers: Newnham Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00110126
 
x
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis facta est hec compositio anno dominice incarnationis m c x c ix ad Penthecosta inter monachos sancte Marie de sartis et canonicos sancti Pauli de N utriusque ecclesie consensu et bona uoluntate uidelicet quod prefati monachi dabunt predictis canonicis annuatim quatuor marcas argenti scilicet duas ad festum sancti Michelis et duas ad Pascha pro omni genere decimarum omnium terrarum quas idem monachi habebant prefato dominice incarnationis anno ubique in parochiis eorundem canonicorum ita tamen quod idem canonici habebunt decimas de omnibus illis terris monachorum de quibus ante hanc compositionem decimas habebant scilicet de omnibus terris qua monachi habent in Goldinton excepto Mulnecrofte et i acra quam habent ex dono Hugonis de Goldint et in Rauesd de dimidia uirgata terre quam habent de Alexandro Rufo et in Sudgifle de terra apud Froggenhale quam habent de Roberto del Alnei et iacet pro iiij acris et de iiij acris que fuerunt Willelmi de la Burne scilicet una al Ho et tres alibi in campis de Sudgifle et de tribus al Ho que fuerunt Alwini le Caruer et de omnibus terris Hugonis Malerb adquisitis post mortem ipsius excepto mesuagio et gardino et bosco ipsius Hugonis que monachi sartauerunt et de omni terra Ricardi filii Marker que monachis prouenit postquam ipse Ricardus exiliatus est et de terra quam idem Ricardus dedit monachis cum Iohanne filio suo et de terra quam Augustinus de Mulho dedit monachis cum duobus filiis suis et de terra quam Anketil de Sudgifle dedit monachis cum Clemente nepote suo et de vj acris quas habent de Willelmo Thurgot et de duoabus de Roberto de Kerdenton et de i acra et i forera de Willelmo filio Radulphi et de dimidia acris al Ho de inclusa de Kerdenton et de dimidia de uxore Stephani et in Stanford de terra Roberti Broy excepto mesuagio et gardino ipsius Roberti quod monachi sertauerunt et de terra quam Robertus del Alnei dedit monachis cum matre sua et de terra Roberti Muine et de duabuas acris quas Milo de Stanforde dedit monachis pro anima fratris sui et de terra quam habent ex dono uel uenditione Iohannis le Bel filii Iohannis le Bel ubique itaque tam ex istis terris que hic nominatim expresse sunt quam ex aliis quas prefati monachi adquirent inposterum ubique in parrochiis predictorum canonicorum quas habent uel habituri sunt decimas in garbis soluent eis non obstante aliquo priuilegio ab eis impetrato uel imposterum impetrando exceptis terris ante non cultis uel sartatis uel deinceps sartandis de quibus monachi decimas soluere non tenentur sicut nec de nutrimento pecorum suorum nec de molendinis suis antiqua sane compositione illius unius marce inter prefatos monachos et ecclesiam de Sudgifle salua permanente Ut quia huius actionis pagina stabilis et rata maneat inperpetuum altera pars eius que penes canonicos habetur sigillis domini Ricardi archidiaconi Bed et Willelmi abbatis de Rieuall et Warini abbatis de Wardon premunitur et pars illius altera quam monachi habent sigillis prefati archidiaconi et Radulphi prioris et capituli sancti Pauli de N consignatur Hiis testibus magistro Ricardo archidiacono de Bed magistro Rogero de Luyton Nicholao decano de Rauen magistro Alexandro de Elnestowe Roberto de Wileshamsted magistro I de Bed
Source Fulltext: Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of Newnham Priory. Joyce Godber. Bedfordshire Historical Records Society, V.43. Bedfordshire Historical Records Society. Bedford. 1963-1964.
Places
Persons
  • Alnei, Robertus del
  • Bed, I de, magister
  • Bel, Iohannes le, filius Iohannis le Bel
  • Broy, Robertus
  • Burne, Willelmus de la
  • Caruer, Alwinus le
  • Clemens, nepos Anketil de Sudgifle
  • Elnestowe, Alexander de, magister
  • Goldint, Hugo de
  • Iohannes, filius Ricardi filii Marker
  • Kerdenton, Robertus de
  • Luyton, Rogerus de, magister
  • Malerb, Hugo
  • Muine, Robertus
  • Mulho, Augustinus de
  • Nicholaus, decanus de Rauen
  • Radulphus, prior de N
  • Ricardus, dominus, archidiaconus Bed
  • Ricardus, filius Marker
  • Rufus, Alexander
  • Stanforde, Milus de
  • Sudgifle, Anketil de
  • Thurgot, Willelmus
  • Warinus, abbas de Wardon
  • Wileshamsted, Robertus de
  • Willelmus, abbas de Rieuall
  • Willelmus, filius Radulphi
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.