useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00200094
Signature: 00200094
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1280-00-00, BEDFORD, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)
(AgreementSettlementBIDDENHAM, BEDFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Old Wardon Abbey, Caldwell Priory Receivers: inhabitants of Biddenham
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00200094
 
x
Anno gracie millesimo cclxxix cum placitum motum fuisset coram Justic[] domini Regis domino Roberto Fulcone et domino Roberto Malet ad hoc assignatis apud Leyton Inter Abbatem de Wardon[] et Priorem de Caldewelle ex una parte defendentes et Nicholaum Blauncoste de Bydenham de quadam communa pasture in eadem villa per breue noue disseisine contra eosdem ex altera parte querentem assisaque esset arramiata et capta coram prefatis Justic[] Volentes dicti Abbas Prior et conuentus conuincere juratores assise predicte quod falsum fecerunt sacramentum attinctam coram domino Radulpho de Hengeham et domino Petro Loryng impetrauerunt atque in hunc modum in reformacione pacis lis sopita est Videlicet quod dominus Radulphus Passelewe et libere tenentes sui scilicet Nicholaus Blauncoste Thomas Burnard Willelmus Dauid Will Bonde Willelmus Johan Johannes de Mudbrok Ricardus faber Robertus [dolf] similiter Nicholaus Passelewe et libere tenentes sui scilicet Robertus Passelewe Robertus Astel Ricardus filius Thome Stephanus [prioffeld] et Paganus de Forde pro se et heredibus suis et assignatis suis concesserunt quod predicti Abbas Prior et conuentus et eorum successores de cetero in perpetuum habeant et teneant in defenso totum pratum suum de Kyngesmade a primo die Marcii singulis annis quousque fena predicti prati fuerint asportata seu cariata ita sane quod in fraudem eorum qui in eodem prato communam habere debent et solent fena nimis morose non detineantur Quod si post octo dies post fena leuata dicta fena in eodem prato remanserint nisi aeris intemperies impedierit cum animalibus introibunt libere tenentes predicti exceptis porcis qui nunquam dictum pratum intrabunt ad pasciendum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto Abbas Prior et conuentus predicti parti penes libere tenentes de Bydenham remanenti sigilla sua apposuerunt Et dominus Radulphus Passelewe et Nicholaus de eadem et libere tenentes eorum partibus penes predictos Abbatem Priorem et conuentum commorantibus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Radulpho de Hengeham domino Petro Loryng domino Waltero Trayly domino Radulpho de Goldyngton domino Gaufrido Rodlond domino Radulpho de Merston domino Roberto de Crewker et aliis Datum apud Bedeford dominica media in quadragesima anno gracie millesimo cclxxx regni regis Edwardi octauo
Source Fulltext: Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.

Comment

Date: A.D. Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire. G. H. Fowler. John Rylands Library, Manchester, Latin 223. Manchester University Press. Manchester. 1931.
Places
  • conventus
Persons
  • Astel, Robertus
  • Blauncoste, Nicholaus
  • Bonde, Will
  • Burnard, Thomas
  • Bydenham, Blauncoste de, Nicholaus
  • Crewker, Robertus de, dominus
  • Dauid, Willelmus
  • Edwardus, rex
  • Forde, Paganus de
  • Fulcone, Robertus, dominus, iusticiarius
  • Goldyngton, Radulphus de, dominus
  • Hengeham, Radulphus de, dominus
  • Johan, Willelmus
  • Loryng, Petrus, dominus
  • Malet, Robertus, dominus, iusticiarius
  • Merston, Radulphus de, dominus
  • Mudbrok, Johannes de
  • Passelewe, Nicholaus
  • Passelewe, Radulphus, dominus
  • Passelewe, Robertus
  • Ricardus, faber
  • Ricardus, filius Thome
  • Robertus, dolf
  • Rodlond, Gaufridus, dominus
  • Stephanus, prioffeld
  • Trayly, Walterus, dominus
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Settlement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.