Charter: Documents of Early England Data Set 00311208
Signature: 00311208
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1218-12-10, LINCOLN, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)
(Final Concord, BLYBOROUGH, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)) Givers: Roger of St. Martin Receivers: Radulf (Prior of Durham Cathedral Priory)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311208
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311208
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a die sancte Katerine virginis in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram domino Hugone Linc[] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Albiniac[] Ada de Novo Mercato Waltero Mauclerc Willelmo de Cressy justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Rogerum de Sancto Martino querentem et Radulfum priorem Dunelm[] deforciantem de homagio Martini de Bliburg[] de sex bovatis terre cum pertinentiis in Bliburg[] unde idem Rogerus questus fuit quod dictus prior ceperat homagium eiusdem Martini de tenemento predicto injuste desicut idem Martinus tenementum illud tenuit de eodem Rogero ut dixit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Rogerus recognovit homagium predicti Martini et totum predictum tenementum eiusdem Martini esse jus ipsius prioris et ecclesie Sancti Cuthberti habend et tenend ipsi priori et successoribus suis de ipso Rogero et heredibus suis ut liberam et perpetuam elemosinam suam faciendo inde forinsecum servitium quantum ad prefatas sex bovatas terre pertinet Et pro hac recognitione fine et concordia ipse prior ad instanciam et peticionem eiusdem Martini concessit ipsi Rogero escambium quod idem Rogerus et Martinus fecerunt inter eos de mesagio pertinente ad predictas sex bovatas scilicet quod predicto Rogero remaneat totum predictum capitale mesagium et croftum quod jacet propinquius illi mesagio versus occidentem et mariscum qui jacet propinquior illi mesagio versus aquilonem et unum toftum quod est inter predictum croftum et gardinum predicti Martini et unum toftum quod jacet propinquius tofto quod Acke et Taillefer tenuerunt versus occidentem et unum sellionem qui jacet propinquior porte prefati Martini versus austrum Sepedicto vero Martino remanebunt in escambium predictum tria tofta in villa de Bliburg[] tenend de priore Dunelm[] scilicet toftum Gerardi toftum Ailmeri et toftum Uchtive ita plene sicut ipsi ea umquam tenuerunt et tres acre prati in prato quod vocatur Gayre similiter de priore predicto tenend Et predictus prior recepit ipsum Rogerum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient in ecclesia sua de Dunelm[] in perpetuum
Source Fulltext: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton. P. M. Barnes and C. F. Slade. Pipe Roll Society, V.76, New Series V.36. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1962.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311208
Editions:
- A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton. P. M. Barnes and C. F. Slade. Pipe Roll Society, V.76, New Series V.36. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1962.
Places
- BLYBOROUGH, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)
- LINCOLN, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)
Persons
- Acke
- Ailmerus
- Albiniac[], Willelmus de, iusticiarius
- Bliburg[], Martinus de
- Cressy, Willelmus de, iusticiarius
- Gerardus
- Linc[], Hugo, dominus, episcopus, iusticiarius
- Marescallus, Johannes, iusticiarius
- Mauclerc, Willelmus, iusticiarius
- Novo Mercato, Adam de, iusticiarius
- Radulfus, prior Dunelm[]
- Sancto Martino, Rogerus de
- Taillefer
- Uchtiv[a]
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00311208, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00311208/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success