Charter: Documents of Early England Data Set 00311510
Signature: 00311510
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1192-07-06, GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
(Final Concord, GLOUCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Thomas (Abbot of Gloucester - St. Peter's Abbey) Receivers: Gaufridus (Prior of Llanthony II Priory)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311510
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311510
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] anno tercio regni regis Ricardi in octabis apostolorum Petri et Pauli coram Hugone Coventrensi et Willelmo Hereford[ensi] episcopis et Willelmo Marescallo et Ricardo del Pec et magistro Roberto de Salopesbir[] justiciariis domini regis qui tunc aderant inter Thomam abbatem et conventum sancti Petri Glouc[] et Gaufridum priorem et conventum de Lanthon[] et Margeriam de Boun de quodam prato in Presteham et piscaria ad idem pratum pertinente quod pratum et piscaria sunt juxta castellum Glouc[] et quod pratum et piscaria predicti abbas et conventus clamaverunt per breve de recto versus predictum priorem et conventum et Margeriam de Boun unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicti abbas et conventus sancti Petri Glouc[] quietum clamaverunt predictum pratum et predictam piscariam inperpetuum predictis priori et conventui de Lanthon[] et predicte Margerie et omne jus et clamium quod clamaverunt in predicto prato et predicta piscaria Et pro hoc fine et pro hac quieta clamantia predicti prior et conventus de Lanthon[] dederunt predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] unam marcatam redditus videlicet pro septem solidis et tribus denariis et obolo illam terram quam Walterus de Langeford tenuit de predictis priore et conventu de Lanthon[] juxta ortum eorundem abbatis et conventus sancti Petri Glouc[] in aquilonari parte Et predicti prior et conventus de Lanthon[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbati et conventui de terra illa scilicet octo denariorum et oboli annuatim de longabulo et pro sex solidis et tribus obolis illam terram quam Willelmus filius Vuenad dedit secum Lanthon[] quando reddidit se Lanthon[] que terra est versus pontem Sabrine in magna rua Et predicti prior et conventus de Lanthon[] sint quieti de servitio quod debuerunt predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] de terra illa scilicet decem denariorum et oboli quos debuerunt de langabulo Et si forte predictus prior et conventus de Lanthon[] non possint predictas terras warantizare predictis abbati et conventui Glouc[] idem prior et conventus de Lanthon[] reddent predictis abbati et conventui sancti Petri Glouc[] excambium earumdem terrarum ad valenciam illarum in eadem villa
Source Fulltext: A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton. P. M. Barnes and C. F. Slade. Pipe Roll Society, V.76, New Series V.36. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1962.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00311510
Editions:
- A Medieval Miscellany for Doris Mary Stenton. P. M. Barnes and C. F. Slade. Pipe Roll Society, V.76, New Series V.36. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1962.
Places
- conventus de Lanthon[]
- conventus sancti Petri Glouc[]
Persons
- Boun, Margeria de
- Coventrensis, Hugo, episcopus, iusticiarius
- Gaufridus, prior de Lanthon[]
- Hereford[ensis], Willelmus, episcopus, iusticiarius
- Langeford, Walterus de
- Marescallus, Willelmus, iusticiarius
- Pec, Ricardus del, iusticiarius
- Salopsbir[], Robertus de, magister, iusticiarius
- Thomas, abbas sancti Petri Glouc[]
- Willelmus, filius Vuenad
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00311510, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00311510/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success