useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00320308
Signature: 00320308
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1261-09-23
(Lease, WARWICK, WARWICKSHIRE (ENGLAND)) Givers: John du Plessis, Earl of Warwick Receivers: Burgesses of Warwick
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00320308
 
x
Uniuersis Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Iohannes de Plesset comes Warr salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos presenti scripto concessisse dilectis burgensibus nostris de Warr quod per impetrationem nostram habebunt nundinum apud Warr per unam quindenam integram uidelicet [per sex dies ante festum beati Petri ad uincula et in die et] per octo dies post festum predictum Ita quod omnes uenientes et recedentes liberi sunt et quieti de omnimodo toloneo per sex annos integros per quindenam predictam post clamationem dictorum nundinorum et sine aliqua calumpnia dicti tolonei demandanda Et si aliquis tempore nundini alicui in aliquo delinquat quod ipse committur si quis fuerit sit amertiatus secundum delictum suum et hoc per uisum balliui nostri et duodecim bonorum et legalium burgensium Post tempus uero sex annorum quod predictum toloneum sit ut consuetum fuit et quod non augmentetur nec maioretur Preterea si aliqui extranei aliqua stallagia super terram nudam leuauerint quod stallagium duodecim pedum sex denarios persoluat Et quod omnes infra uillam et extra burgum qui de uilla sunt de predictis stallagiis liberi sunt et quieti et sine aliqua calumpnia In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apponii fecimus Hiis testibus dominis Willelmo Bagod tunc uicecomite Warr et Leyc Roberto de Grendey Roberto de Hastyng Henrico Murdak Willelmo de Bureford et aliis Datum apud Thanganere die Ueneris proximum post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto
Source Fulltext: Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Beauchamp Cartulary, 1100-1268. E. Mason. Pipe Roll Society, New Series V.43. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. Lincoln. 1980.
Places
  • WARWICK, WARWICKSHIRE (ENGLAND)
    Persons
    • Bagod, Willelmus, dominus, vicecomes Warr et Leyc
    • Bureford, Willelmus de
    • Grendey, Robertus de, dominus
    • Hastyng, Robertus de
    • Murdak, Henricus
    Keywords
    • General: 
      • Lease
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.