useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00330124
Signature: 00330124
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1285-00-00 - 1286-00-00]
(Quitclaim, ) Givers: Richard Marescallus Receivers: Alicie Joye, widow of John de Sandford
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330124
 
x
Nouerint uniuersi ad quos hoc presens scriptum peruenerit quod ego Ricardus Marescallus Oxonie dedi concessi et quietum clamaui omne ius meum quod habeo uel habere potero pro me et heredibus meis uel assignatis seu omnibus aliis tam Iudeis quam Cristianis quibus eos dare uendere assignare uel inuadiare potero Alitie dicte Ioye quondam uxori Iohannis de Sandford et heredibus suis uel assignatis illos sex solidos quos michi ad duos anni terminos pro quadam domo sita inter domum Walteri dicti Molendinarii ex parte orientali et domum quondam Philippi le Notur ex parte occidentali in suburbio Oxonie extra portam orientalem reddere consueuit sicut in quadam carta quam dictis lohanni et Alitie fieri concessi pro sex marcis argenti quas michi dedit pre manibus habend et tenend dictos sex solidos iure hereditario libere quiete integre bene et in pace in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel assignatis dicta Alitia et heredes sui seu sui assignati unum clauum gariophili ad Pascha pro omni seruitio seculari exactione et demanda sectis querelis omnimodis Ego uero predictus Ricardus et heredes mei uel assignati prenominate Alitie et heredibus suis uel assignatis memoratos sex solidos contra omnes homines et feminas tam Iudeos quam Cristianos ut predictum est warantizabimus acquietabimus et defendemus Et ut hec mea donatio concessio et quieta clamatio perpetue firmitatis robur optineat hanc presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Iohanne Culferd tunc temporis maiore Thoma de Sowey Nicholao Aurifabro tunc balliuis Egidio de Stokewille Martino Exemplatore Ricardo dicto le Barber Waltero Molendinario et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00330124
Editions
  • Cartulary of the Hospital of St. John the Baptist. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.66. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1914.
Persons
  • Aurifaber, Nicholaus, balliuus
  • Barber, Ricardus le
  • Culferd, Iohannes, maior
  • Exemplator, Martinus
  • Molendinarius, Walterus
  • Notur, Philippus le
  • Oxonie, Ricardus Marescallus
  • Sandford, Iohannis de
  • Sowey, Thomas de, balliuus
  • Stokewille, Egidius de
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.