useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00400032
Signature: 00400032
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1187-00-00]
(, ) Givers: Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400032
 
x
Henricus Dei gratia rex Angliae et dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegaviae archiepiscopis episcopis et abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et praesenti carta mea confirmasse conventionem factam coram me apud Clarendone inter Robertum abbatem Remesiensem et ejusdem loci conventum et Galfridum Pecche de tota terra quam idem Galfridus tenuit in villa de Oure de praedicto abbate et conventu unde placitum fuit unter eos in curia mea scilicet quod praedictus abbas et conventus Rameseiae concesserunt praefato Galfrido praedictam terram de Oure cum piscariis et aliis pertinentiis suis tenend de eis tota vita sua pro septem libris annuatim inde eis reddendis scilicet ad Pascha septuaginta solidis et ad festum Sancti Michaelis septuaginta solidis ita quod post mortem ipsius Gaufridi redibit praedicta terra de Oure cum omnibus pertinentiis suis in dominium abbatis et conventus Rameseiae sine ullo retenemento et reclamatione heredum ipsius Galfridi et posterorum Hamonis Pecche et ipse Galfridus juravit in curia mea apud Clarendone quod non vastabit terram illam nec in virgultis nec in aedificiis nec in aliis pertinentiis suis ea occasione quod terra illa redibit ad praefatam abbatem et conventum post mortem suam et quod non quaeret artem nec ingenium per quod abbas ille et conventus aliquid de terra illa vel de pertinentiis suis amittant quia audivi coram me per cartam regis Henrici avi me quod exitus illius terrae debet poni in operatione illius ecclesiae Rameseiae et in elemosinis ejusdem ecclesiae Quare volo et firmiter praecipio quod haec conventio inter eos facta firma et stabilis permaneat Testibus Johanne filio meo Rannulpho de Glanville Huberto decano Eboracensi Rogero filio Reynfrici Hugone de Morwic Hugone Bard[olph] Dapiferis apud Clarendone
Source Fulltext: Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00400032
Editions
  • Cartularium monasterii de Rameseia. W. H. Hart and P. A. Lyons. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 79. Kraus. Nendeln. 1965.
Places
  • conventus Remesiensis
Persons
  • Bardolph, Hugo, dapifer apud Clarendone
  • Glanville, Rannulphus de
  • Henricus, rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae, comes Andegaviae
  • Hubertus, decanus Eboracensis
  • Johannes, filius Henrici
  • Morwic, Hugo de, dapifer
  • Pecche, Galfridus
  • Pecche, Hamon
  • Robertus, abbas Remesiensis
  • Rogerus, filius Reynfrici
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.