useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00430086
Signature: 00430086
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1196-00-00], WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Agreement, KIRKHAM, LANCASHIRE (ENGLAND)) Givers: Theobald Walter Receivers: Shrewsbury Abbey
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00430086
 
x
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Theobaldus Walteri salutem Noverit universitas vestra ita convenisse inter me et Abbatem et conventum de salopesberia de advocatione totius ecclesie de kirkehaim in Ammunderness[] unde placitum fuit inter nos in curia domini regis apud Westmonasterium quod predicti Abbas et conventus reddiderunt mihi et heredibus meis advocationem illam de se et successoribus suis inperpetuum quietam Ita quod de cetero nichil vendicare sibi poterunt in predicta ecclesia nisi pensionem duodecim marcarum argenti quas percipient annuatim de eadem ecclesia per manum clericorum tenentium eandem ecclesiam post obitum Ade decani et Ricardi clericorum qui nunc tenent ecclesiam illam per annuam pensionem viginti solidorum tantum predictis Abbati et conventui annuatim reddendorum nec viventibus clericis illis poterunt ipsi Abbas et conventus in ecclesia illa plus percipere Et ego predictis Abbati et conventui perquiram confirmationem Archidiaconi Richemund[] de predicta pensione duodecim marcarum sicut predictum est percipienda Quod si contigerit predictum Adam decanum qui maiorem portionem illius ecclesie tenet decedere antequam predicti Abbas et conventus prefatam confirmationem archidiaconi Richemund[] habuerint ego vel heredes mei dabimus eis annuatim octo marcas argenti in redditibus meis de anmunderness quousque confirmationem illam habuerint si autem prefatus Ricardus qui minorem portionem illius ecclesie tenet infra prefatum terminum decesserit dabimus secundum formam predictam ipsi Abbati et conventui quatuor marcas argenti si vero tam ipse Adam decanus quam Ricardus infra prefatum terminum decessit dabimus sepedictis Abbati et conventui duodecim marcas argenti secundum formam prefatam donec videlicet habuerint confirmationem predictam Cum autem illam confirmationem habuerint presentem cartam mihi vel heredibus meis reddent Hiis testibus Domino Huberto cantuariensi archiepiscopo Radulfo Herefordensi Archidiacono magistro Willelmo de sumercote et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of Shrewsbury Abbey. Una Rees. National Library of Wales. Aberystwyth. 1975.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00430086
Editions
  • Cartulary of Shrewsbury Abbey. Una Rees. National Library of Wales. Aberystwyth. 1975.
Places
  • KIRKHAM, LANCASHIRE (ENGLAND)
    • WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
       
      Keywords
      • General: 
        • Agreement
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.