useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00480266
Signature: 00480266
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1209-08-01
( CIRENCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Engelard de Cigogne, constable of Gloucester Receivers: some young men of Cirencester
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480266
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos scriptum presens peruenerit Engelardus constabularius Glouc[] eternam jn Domino salutem Sciat vniuersitas uestra quod cum dominus meus Gerardus de Athyes a domino rege j[ohanne] vicecomes Glouc[] fuisset constitutus juuenes quidam de C domini regis natiui Alexander sc Malherbe Joo Cobbe Johannes Mimp Radulphus Tut et alii quidam extranei in eadem uilla residentes quidam uero aduenticii aliquandiu ibidem perhendinantes conquesti sunt vicecomiti jn pleno comitatu Glouc[] de abbate Ricardo de C qui tunc temporis fuit feodifirmarius regis de manerio C quod jdem sc abbas Ricardus singulis annis tres bederipas de consuetudine ab eis jnjuste exigebat Itaque propter crebram predictorum conquerencium querimoniam missus a dicto vicecomite C ex precepto ipsius halimotum C coram nobis fecimus conuocari Venerunt autem conquerentes memorati eandem quam prius in comitatu de dicto abbate facientes querimoniam quibus jdem abbas respondit se racionabiliter prefatas bederipas ab eis querere eo quod ipsi easdem bederipas semper consueuerunt et debebant domino regi facere et ipse bederipas illas ab eis exigebat ex parte domini regis sicut feodifirmarius domini regis de manerio de C Requisiti tandem tam conquerentes quam abbas memoratus an ponerent se super hoc jn juracione legalium hominum de C responderunt continuo conquerentes se hoc libenter uelle facere Abbas eciam pro se in jdem consensit Igitur de consensu utriusque partis electi sunt x et ix legales homines de senioribus uille qui magis inde ueritatem uidebantur scire Qui sacramento recognouerunt coram nobis et coram Johanne Gwerra de Bristoll et Willelmo clerico de castello de Gloucestria et Ricardo Burgeis de Glouc[] Roberto filio Ercumbaldi Roberto de Cardumuill[] Jordano de C Roberto Pirie Henrico Hotot Ernaldo Barbast et coram toto halimoto C et multis aliis de visneto hanc esse consuetudinem de natiuis domini regis quod natiui viz domini regis de C dum fuerunt sub uirga et potestate et ad manupastum patrum suorum et matrum jdem parentes eos adquietant per bederipas quas ipsi faciunt domino regi uel eius firmario set quam cito jdem natiui liberam sui habuerint potestatem et de proprio vixerint labore et effecti fuerint sulfodes tunc quilibet eorum tres debet domino regi facere bedripas Et pro hiis tribus bedripis quilibet predictorum natiuorum habebat licenciam et libertatem emendi et uendendi sine theloneo quodcumque genus mercimonii inuenerit in mercato C per totum annum preterquam equum dando sc tantummodo ad festum s Michaelis domino regi uel eius firmario ii d obolum de chepingauel Ad hec si quis eorum natiuorum alicubi per Angliam pro aliquo retto aut aliquo casu retentus fuerit dominus rex siue firmarius eius mittet seruientem proprium cum thethinga retenti ad ipsum replegiandum et manutenend quantum ius eius sese extenderit De extraneis uero habitantibus siue ad tempus in C perhendinantibus jdem recongnouerunt juratores hanc esse legem quod si extraneus superueniens jacuerit jn nocte s Johannis Baptiste in C et postea ibidem moram fecerit donec dominus rex aut eius firmarius faciat metere segetes suas quicumque sit ille siue liber siue seruus siue masculus siue femina tres debet facere bederipas domino regi uel eius firmario propter communam viz uille qua idem usus est et gauisus usque ad diem illum Recongnouerunt eciam jdem juratores se uidisse quod regis natiui de C qui erant sulfode et extranei perhendinantes seu residentes in C dictas bedripas fecerunt h[enrico] regi secundo ea die qua idem rex tenuit in manu sua manerium de C et quod postea quam[] jdem rex h[enricus] dimisit prefato r[icardo] abbati villam C illas bederipas eidem fecerunt abbati usque ad mortem eiusdem regis h[enrici] Et postea toto tempore regis Ricardi et toto tempore regis Johannis usque ad diem huius recongnicionis eadem dicebant eos fecisse seruicia Hec autem sunt nomina juratorum per quos hec facta est recognicio Thomas de Mora Ricardus Wrenc Henricus filius Reinbaldi Ricardus Ceruus Hugo Ger Eboradus Boz Othwaldus prepositus Willelmus Ascer Reinbaldus de Preston[] Ernaldus Mazun Robertus de Lech w[illelmo] Sumer w[illelmo] Bracur Martinus Tannur Ernaldus Mei Gilebertus Scheuerib Henricus Beuze Ricardus filius Emme Facta fuit autem hec jnquisicio anno r r Johannis xi die s Petri aduincula Quod ut ad futurorum perueniat noticiam hoc scripto sigillo nostro roborato rei seriem posteris ad perpetuam declaraui memoriam
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
  • CIRENCESTER, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)
    Persons
    • Alexander
    • Ascer, Willelmus, iurator
    • Athyes, Gerardus de, dominus, vicecomes Glouc[]
    • Barbast, Ernaldus
    • Beuze, Henricus, iurator
    • Boz, Eboradus, iurator
    • Bracur, W[illelmus], iurator
    • Bristoll, Iohannes Gwerra de
    • C[], Iordanus de
    • Cardumuill[], Robertus de
    • Ceruus, Ricardus, iurator
    • Cobbe, Joo
    • Engelardus, constabularius Glouc[]
    • Ger, Hugo, iurator
    • Glouc[], Ricardus Burgeis de
    • H[enricus] secundus, rex
    • Henricus, filius Reinbaldi, iurator
    • Hotot, Henricus
    • Lech, Robertus de, iurator
    • Malherb
    • Mazun, Ernaldus, iurator
    • Mei, Ernaldus, iurator
    • Mimp, Iohannes
    • Mora, Thomas de, iurator
    • Othwaldus, prepositus, iurator
    • Pirie, Robertus
    • Preston[], Reinbaldus de, iurator
    • Ricardus, filius Emme, iurator
    • Ricardus, rex
    • Robertus, filius Ercumbaldi
    • Scheuerib, Gilebertus, iurator
    • Sumer, W[illelmus], iurator
    • Tannur, Martinus, iurator
    • Tut, Radulphus
    • Willelmus, clericus de castello de Gloucestria
    • Wrenc, Ricardus, iurator
    • j[ohannes], dominus, rex
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.