Charter: Documents of Early England Data Set 00490762
Signature: 00490762
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1278-06-03, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Grant, SHRIVENHAM, BERKSHIRE (ENGLAND)) Givers: William de Valence, lord of Pembroke Receivers: Cirencester AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490762
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490762
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Valenc[] dominus Penbr[] salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu concessisse pro nobis et heredibus nostris quod religiosi viri abbas et canonici Cirenc[] et eorum successores imperpetuum habeant et teneant omnia tenementa sua et possessiones suas que tenent infra manerium nostrum de Shryvenham cum suis pertinenciis bene et in pace et adeo libera et quieta sicut ea habuerunt de dono et concessione regum Anglie ita quod ipsi imperpetuum sint quieti ab omnimodis sectis curiarum et hundredorum nostrorum de Shryvenham et similiter quod non licebit nobis sive heredibus nostris sive ballivis nostris de cetero exigere ab eodem abbate et predictis canonicis et successoribus suis homagium fidelitatem relevium herietum sive aliquod injustum et inconsuetum servicium racione predictorum tenementorum suorum salvo tamen nobis et heredibus nostris quod tenentes predictorum abbatis et conventus in manerio nostro predicto venient tamen bis per annum ad visum franci plegii sicut actenus facere consueverunt et faciendum ibidem emendas transgressionum suarum secundum legem et consuetudinem regni et delicti sui quantitatem si in aliquo deliquerint quod ad visum franci plegii pertineat emendari Concessimus eciam predictis abbati et conventui et eorum successoribus pro nobis et heredibus nostris quod ballivi nostri de Shryvenham predictis canonicis vel eorum hominibus de cetero non faciant injustas districciones oneraciones vel vexaciones indebitas contra presentem concessionem nostram Set Predictos canonicos homines terras res et possessiones suas sub nostra protexione defendant et pro anima nostra et animabus antecessorum nostrorum indempnes pro posse suo conservent In cuius rei testimonium et cetera Dat[] tercio die junii apud Westm[] anno regni regis Edwardi sexto
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Comment
Date: RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00490762
Editions:
- The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
- SHRIVENHAM, BERKSHIRE (ENGLAND)
- WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
Persons
- Edwardus, rex
- Valenc[], Willelmus de, dominus Penbr[]
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00490762, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00490762/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success