Charter: Documents of Early England Data Set 00500132
Signature: 00500132
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1217-00-00]
CXXXII Confirmatio de ecclesia de Culna. A.D. 1217. Of the church of Coln St. Alwyn's. Confirmation of the bishop of Worcester. (Grant, COLN ST. ALWDYN, GLOUCESTERSHIRE (ENGLAND)) Givers: Silvester (Bishop of Worcester Cathedral) Receivers: Gloucester - St. Peter's AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500132
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500132
x
Universis Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens carta pervenerit s[ilvester] Dei gratia Wygorniensis episcopus aeternam in Domino salutem Cum ex suscepti officii pastoralis regimine plantare debeamus religionem et fovere plantatam quam si forte in nobis non habemus in aliis tamen augere tenemur et conservare attendentes in locis religiosis illud coram Deo et hominibus specialius praefulgere quod ex fonte caritatis frequentius exercetur ipsa opera caritatis in eis augere decrevimus et nutrire verum quia hospitum susceptio mater est et magistra inter caetera caritatis opera dicente Domino Hospes fui et collegistis me Considerantes eam studiosa copiositate in abbatia Beati Petri Gloucestriae continue vigere divinae pietatis intuitu dedimus et concessimus abbati et sacro conventui ejusdem loci ecclesiam de Culna Sancti Eylwini et ejusdem ecclesiae possessionem corporalem solenniter fecimus induci ita videlicet quod praedicti abbas et monachi habeant et possideant praenominatam ecclesiam integre libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis erogandam in perpetuos usus hospitum per magistrum hospitum quicunque pro tempore ibidem fuerit constitutus Salva perpetua vicaria quinque marcarum honesto capellano qui in ea in propria persona deservierit ab ipsis praesentato et a nobis et successoribus nostris canonice admisso Salvis etiam nobis et successoribus nostris et archidiaconis loci jure pontificali et parochiali et aliis oneribus ordinariis et consuetis sustinendis et praestandis a praenominatis abbate et monachis Ut autem haec nostra concessio et donatio perpetuae firmitatis robur obtineat eam praesentis scripti testimonio et tam sigilli nostri proprii quam sigilli universitatis conventus nostri Wygorniae auctoritate pontificali roboravimus
Source Fulltext: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500132Editions:
- Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Places
- Culna, Sancti Eylwini, ecclesia de
- Gloucestriae, Beati Petri, abbatia
- Gloucestriae, Sancti Petri, conventus
Persons
- S[ilvester], episcopus Wygorniensis
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00500132, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00500132/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success