useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00640252
Signature: 00640252
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1245-05-01, SALISBURY, WILTSHIRE (ENGLAND)
CCLII. Agreement in view of the possible future annulling of the above ordinance. May 1., 1245. (Declaration, ) Givers: Robert (Dean of Salisbury Cathedral), Nicholas (Prior of Christchurch (Twynham) Priory) Receivers: Robert (Bishop of Salisbury Cathedral)
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640252
 
x
Universis sanctae matris ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus decanus et capitulum Sarum [et] Nicholaus prior et conventus Christi Ecclesiae de Twinham salutem aeternam in Domino Es quae rite et secundum Dominum acta sunt et concessa bona fide sunt observanda Cum igitur a venerabili patre nostro r[oberto] Dei gratia Sarum episcopo super ecclesia de Fleta communes ecclesiae nostrae Sarum cum omni libertate ordinaria et extraordinaria ab antiquis temporibus canonice assignata cujus pacifica possessione hucusque indesinenter gavisa est et ecclesiis de Sturis et de Burestoke quarum patronatus ad nos priorem et conventum Christi ecclesiae de Twinham a longis temporibus spectare dinoscebatur quaedam nobis pariter consentientibus praecesserit ordinatio ut in instrumentis ipsius episcopi manifeste apparere comprobatur quam quidem ordinationem quatenus possumus intendimus observare inviolabiliter Volentes tamen communi concurre[nte] consensu omni indemnitati quae nobis et ecclesiis nostris futuris temporibus posset aliunde evenire provide praecavere bona fide pro nobis et successoribus nostris pariter concedimus et praesenti pagina in veritate protestamur quod si per quemcunque vel casu quocunque contigerit praedicti domini episcopi ordinationem irritari liceat utrique nostrum ad jus suum pristinum et possessionem suam in dictis ecclesiis praehabitam libere et absque omni impedimento ac contradictione qualicunque reverti et gaudere pacifice In cujus rei testimonium inviolabile huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla nostra apposuimus Dat apud Novas Sarum kalend Maii anno Domini m cc xlv His testibus et praesentibus Roberto decano Sarum Henrico thesaurario Sarum g[erardo] archidiacono Dorset Nicholao archidiacono Sarum Nicholao subdecano Rogero succentore magistro Radulfo de Eboraco Petro de Cumbe Waltero de la Wile magistro Roberto de Cardeville Galfrido de Bedeford canonicis Sarum domino Nicholao priore Ecclesiae Christi de Twinham Ricardo de Werewell Hugone de Bedewinde Thoma de Suppelle canonicis ejusdem ecclesiae
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
  • Sarum, capitulum
  • Twinham, Christi Ecclesiae de, conventus
Persons
  • Bedeford, Galfridus de, canonicus Sarum
  • Bedewinde, Hugo de, canonicus Christi Ecclesiae de Twinham
  • Cardeville, Robertus de, magister, canonicus Sarum
  • Cumbe, Petrus de, canonicus Sarum
  • Eboraco, Radulfus de, magister, canonicus Sarum
  • Gerardus, archidiaconus Dorset
  • Henricus, thesaurarius Sarum
  • Nicholaus, archidiaconus Sarum
  • Nicholaus, dominus, prior Christi Ecclesiae de Twinham
  • Nicholaus, subdecanus Sarum
  • Robertus, decanus Sarum
  • Robertus, dominus, episcopus Sarum
  • Rogerus, succentor Sarum
  • Suppelle, Thomas de, canonicus Christi Ecclesiae de Twinham
  • Werewell, Ricardus de, canonicus Christi Ecclesiae de Twinham
  • Wile, Walterus de la
Keywords
  • General: 
    • Declaration
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.