Charter: Documents of Early England Data Set 00800022
Signature: 00800022
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1274-08-26
22. 26 Aug., 2 Edw. 1, 1274. Agreement between Adam Rembaud and Ysabella his wife, and Henry of Stokes and Agnes his wife concerning some land at Goring Heath. By indenture. (Agreement, Lease, GORING, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Adam Rembaud Receivers: Henry of StokesSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00800022
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00800022
x
Anno Regni Regis Edwardi filii Regis Henrici secundo die dominica proxima post festum beati Bartholomei apostoli convenit inter Adam Rembaud et Ysabellam uxorem eius ex parte una et Henricum de Stokes et Agnetem uxorem eius ex altera videlicet quod dicti Rembaud et Ysabella concesserunt tradiderunt et dimiserunt dictis Henrico et Agnete pro centum solidis argenti pre manibus datis totam illam terram arrabilem quam habent apud Hathe in dominico cum tota pastura in parochia de Garing[] sine aliqua deterioracione facta in silva habend et tenend totam dictam terram cum pastura et cum omnibus suis pertinenciis a die beati Michaelis proxime sequente usque ad terminum quatuordecim annorum proxime sequentium plenarie completorum dictis Henrico et Agnete et heredibus et assignatis eorum de dictis Ada et Ysabella et heredibus et assignatis eorum quibuscumque infra predictum tempus quatuordecim annorum dicti Henricus et Agnes dare legare assignare vel vendere voluerint tam in egritudine quam in sanitate libere quiete bene et in pace integre nichil inde annuatim reddendo Et dicti Adam et Ysabella uxor ejus et heredes sui totam prenominatam terram cum omnibus suis ubique pertinenciis et cum pastura et cum omnibus proficuis infra predictum tempus inde provenientibus dictis Henrico et Agneti uxori sue et heredibus et assignatis eorum usque ad finem predicti termini quatuordecim annorum plenarie completorum contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos et contra omnes alios warantizabunt defendent et acquietabunt Post predictum vero terminum plenarie completum tota predicta terra cum pastura et cum omnibus suis pertinencis revertetur dictis Ade et Ysabelle et heredibus et assignatis eorum sine aliqua contradictione dictorum Henrici et Agnetis vel heredum aut assignatorum suorum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto sigilla sua sub alternacionem sunt appensa Hiis testibus Ricardo de Brichtwalton Willelmo de Wodecot[] Johanne de Assiesputt Willelmo de la Den[] Willelmo de la Breche Waltero le Waleis Waltero filio Roberti Gilberto clerico Gilberto de Chalkor[] Radulpho clerico et aliis
Source Fulltext: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546. T. R. Gambier-Parry. Oxfordshire Record Series, V.13. The Oxfordshire Record Society. Oxford . 1931.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00800022
Editions:
- A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546. T. R. Gambier-Parry. Oxfordshire Record Series, V.13. The Oxfordshire Record Society. Oxford . 1931.
Places
- GORING, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
Keywords
- General:
- Agreement
- Lease
Documents of Early England Data Set 00800022, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00800022/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success