Charter: Documents of Early England Data Set 00870020
Signature: 00870020
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1243-09-29
(Agreement, Quitclaim, NAZEING, ESSEX (ENGLAND)ROYDON, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Luke de Tani, Agnes wife of Luke de Tani Receivers: Robert of Sandford (Master of Knights Templar in England)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870020
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870020
x
Hec est convencio facta inter fratrem Robertum de Samford magistrum milicie Templi in Anglia et eiusdem milicie fratres ex una parte et Lucam de Tany et Agnetem uxorem eius ex altera parte videlicet quod predictus Lucas per voluntatem et consilium Agnetis uxoris sue dimisit et tradidit et quietum clamavit pro se et heredibus suis predicto magistro et fratribus milicie Templi totam terram suam et pratum cum mesuagio et cum omnibus pertinentiis suis que habuit in villa de Reyndon et Nasing usque ad finem termini viginti quatuor annorum completorum continue sequencium et omnia alia que eidem Luce et Agneti uxori sue vel heredibus eorum aliquo casu contingente infra predictum terminum de predicta terra possunt accidere tam in wardis quam releviis et escaetis homagiis serviciis et redditibus et omnibus aliis rebus ad predicta terram pratum et mesuagium pertinentibus sine aliquo retenemento habend et tenend eisdem magistro et fratribus Templi libere et quiete integre et pacifice cum omnibus libertatibus et aysiamentis et omnibus aliis liberis consuetudinibus nominatis et non nominatis ad predictam terram pratum et mesuagium pertinentibus sine aliquo retenemento sibi vel heredibus suis usque ad finem termini predictorum viginti quatuor annorum subsequencium Predictus vero Lucas et Agnes uxor eius et heredi sui predicta terram pratum et mesuagium cum pertinentiis sicut predictum est predictis magistro et fratribus usque ad finem predicti termini contra omnes gentes warantizabunt defendent et acquietabunt salvis quatuor solidis dominis feodi annuatim solvendis ad quatuor terminos anni videlicet ad Natale duodecim denariis ad Pascha duodecim denariis ad festum sancti Iohannis duodecim denariis et ad festum sancti Michaelis duodecim denariis pro omni servicio seculari consuetudine et demanda et si contingat quod idem Lucas et Agnes uxor eius vel heredes sui aliquo casu contingente predicta terram pratum et mesuagium cum pertinentiis ut predictum est predictis magistro et fratribus warantizare non possint et ipsi magister et fratres per defectum warantie dicti Luce et Agnetis uxoris sue vel heredum suorum ad ius suum persequendum aliquas fecerint expensas ipse Lucas et Agnes uxor eius vel heredi sui vel sui assignati in fine predicti termini predictis magistro et fratribus satisfacient per visum bonorum et legalium hominum de omnibus expensis rationabilibus quas dicti magister et fratres occasione predicta fecerint et si in pecunia numerata eisdem satisfacere non potuerint tunc remaneat predicta terra pratum et mesuagium cum pertinentiis sicut predictum est eisdem magistro et fratribus ultra predictum terminum per eandem firmam scilicet quolibet anno una marca donec de predicta terra prato et mesuagio cum pertinentiis expensas suas plenarie perciperint Si autem predicti magister et fratres aliquam domum aliam quam super dictam terram invenerint de novo construxerint in fine predicti termini licet eis illam domum et tuftum auferre quam ibi posuerunt sine impedimento vel contradiccione predicti Luce et Agnetis uxoris sue heredum vel assignatorum suorum nisi idem Lucas et Agnes uxor eius heredes vel assignati sui eisdem magistro et fratribus de custu suo satisfacere voluerint In fine vero predicti termini licet predicto Luce et Agneti uxore sue et heredibus suis sive assignatis intrare predictam terram pratum et mesuagium cum pertinentiis et ea libere possidere absque ulla contradiccione predictorum magistri et fratrum ita tamen quod convencio prenominata in omnibus observetur Et preterea sciendum quod predicti magistri et fratres non debent ullam arborem assartare nec prosternere in dicto tenemento nisi sit ad emendacionem dicti tenementi Pro hac autem convencione dimissione concessione et quieta clamacione dicti magister et fratres dederunt dicto Luce et Agneti uxori sue viginti quatuor marcas argenti premanibus Facta fuit hec convencio die sancti Michaelis anno ab incarnacione Domini millesimo duocentesimo quadragesimo tertio anno quidem regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo septimo In cuius rei testimonium huic scripto sigilla sua huic inde apposuerunt Hiis testibus domino Petro de Tany domino Ricardo de Witsaund domino Ricardo filio Henrici filii Alcher[i] domino Iohanne de la Mare Gileberto de Camera tunc senescallo abbatis de Watham Iohanne le Iuvene Petro filio Iocey de Reyndon Ricardo de Reyndon Bartholomeo de Reyndon Simone de Ezzendon et aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Comment
Date: A.D. Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870020
Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Places
- NAZEING, ESSEX (ENGLAND)
- ROYDON, ESSEX (ENGLAND)
Persons
- Camera, Gilebertus de, senescallus abbatis de Watham
- Ezzendon, Simon de
- Henricus, filius regis Iohannis, rex
- Iuvene, Iohannes le
- Mare, Iohannes de la, dominus
- Petrus, filius Iocey de Reyndon
- Reyndon, Bartholomeus de
- Reyndon, Ricardus de
- Ricardus filius Henrici filii Alcher[i], dominus
- Samford, Robertus de, frater, magister milicie Templi in Anglia
- Tany, Lucas de
- Tany, Petrus de, dominus
- Witsaund, Ricardus de, dominus
- fratres milicie Templi in Anglia
Keywords
- General:
- Agreement
- Quitclaim
Documents of Early England Data Set 00870020, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00870020/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success