Charter: Documents of Early England Data Set 00870226
Signature: 00870226
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1255-00-00]
(Grant, STEBBING, ESSEX (ENGLAND))Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870226
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870226
x
Omnibus sancte matris etc Radulfus de la Northus salutem in Domino etc Noveritis me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Ierusalem priori et fratribus in Anglia apud Chaur[iam] commorantibus pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina alicui domui religionis liberius dari possit vel recipi totum homagium et servicium Lamberti mercatoris quod de me tenuit in villa de Stebbynge sine aliquo retenemento mei vel heredum meorum videlicet in terris homagiis serviciis redditibus releviis escaetis et cunctis aliis rebus inde proventuris scilicet in campo qui vocatur Alnoldeshey cum quinque rodis terre cum omnibus suis pertinentiis pro omnibus serviciis et consuetudinibus exaccionibus omnimodis tallagiis et auxiliis sectis omnimodis curiarum et demandis secularibus ad me vel ad heredes meos vel assignatos meos inde pertinentibus Ego vero Radulphus de la Northus et heredes mei sive mei assignati Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Ierusalem priori et fratribus in Anglia apud Chaur[iam] commorantibus totum homagium et servicium dicti Lamberti cum suis pertinentiis warantizabimus et defendemus contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870226Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Places
- STEBBING, ESSEX (ENGLAND)
Persons
- Lambertus, mercator
- Northus, Radulfus de la
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00870226, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00870226/charter>, accessed 2025-04-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success