Charter: Documents of Early England Data Set 00880414
Signature: 00880414
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1160-00-00]
(Grant, BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND)STURMER, ESSEX (ENGLAND)STURMER, SUSSEX (ENGLAND))Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880414
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880414
x
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Robertus de Heliun salutem Universitati vestre notum sit quod ego pro anima primi Henrici regis et pro anima secundi Henrici regis et regine eius Alienor et heredum suorum et pro anima patris mei et pro salute mea et uxoris mee et heredum nostrorum dedi Deo et beatis pauperibus Ierusalem in villa mea de Bunsted[] illam virgatam terre de Glumaneshegd[] quam Rogerus de Heliun tenuit cum mansura et grava et unam acram prati in Holemede et 16 acras cum illa virgata quarum 8 Reginaldus presbiter tenuit et alias octo Rogerus de Heliun has autem terras et preter has 18 acras in eadem villa quarum Rogerus de Heliun 10 tenet cum mansura et particula prati quas ipse Rogerus de Heliun sancto hospitali dedit meo concessu octo vero Galfridus filius Algeri tenet quas octo fratres de predicto Rogero pro 20 solidis emerunt et illam terram quam David tenuit pro 8 acris cum mansura et unam alteram acram prati in Holemede et eciam illas acras quas prenominati fratres tenent in villa de Haverhilla de donacione patris mei et matris mee scilicet tenuriam Mauricii sacerdotis et Ordmeri brachur et tenuriam Alwini marcatoris et duas acras in villa de Sturme[r]a de donacione Willelmi filii Cungarii mei hominis Omnes autem has predictas terras et alia tenementa quecumque habent de meo feodo hac mea carta confirmo beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem quietas et absolutas ut liberam elemosinam ab omni seculari servicio in perpetuum Hiis testibus fratre Rogero Simplice fratre Roberto de Storteford[] fratre Radulpho Barre fratre Willelmo de Vallibus Radulpho sacerdote de Stondon[] Randulpho Picot Girerdo de Stum[], Rogero de Heliun Gilberto de Heliun et multis aliis.
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880414Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
- BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND)
- STURMER, ESSEX (ENGLAND)
- STURMER, SUSSEX (ENGLAND)
Persons
- Alwinus, marcator
- Barre, Radulphus, frater
- David
- Galfridus, filius Algeri
- Heliun, Gilbertus de
- Heliun, Robertus de
- Heliun, Rogerus de
- Mauricius, sacerdos
- Ordmerus, brachur
- Picot, Randulphus
- Reginaldus, presbiter
- Simplex, Rogerus, frater
- Stondon[], Radulphus de, sacerdos
- Storteford[], Robertus de, frater
- Stum[], Girerdus de
- Vallibus, Willelmus de, frater
- Willelmus, filius Cungarii
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00880414, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880414/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success