Charter: Documents of Early England Data Set 00880859
Signature: 00880859
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1341-03-18, GESTINGTHORPE, ESSEX (ENGLAND)
(Grant, GESTINGTHORPE, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Receivers: Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880859
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880859
x
Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Stace de Gestingthorpe et Agatha uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Thome Stace fratri meo et Dionisie uxori eius unam peciam curtilagii cum quadam domo desuper edificata quam habuimus ex dono et feoffamento Ricardi de Othelesho in villa de Gestingthorpe predicta et iacet inter mesuagium predicti Ricardi apud le Schyngledecrouch et regale cheminum ducens de parva Mapeltrestede versus [ecclesiam] de Gestingthorpe predictam et predicta pecia curtilagii cum suis pertinentiis continet in longitudine quatuor particas et dimidiam cum quarterio unius partice et in latitudine duas particas et dimidiam ut patet per metas et bundas ibidem undique existentes habend et tenend totam predictam peciam curtilagii ut supradictum est predictis Thome et Dionisie uxori sue heredibus et assignatis eorum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et nos predicti Iohannes et Agatha uxor mea et heredes nostri totam predictam peciam curtilagii et domum predictam cum omnibus suis pertinentiis predictis Thome et Dionisie uxori sue heredibus et assignatis eorum contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum et defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo de Othelesho Thoma atte Park Ricardo de Chelmesho Thoma warde Simone Chans et aliis Datum apud Gestingthorpe die dominica proxima post festum sancti Gregorii pape anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quintodecimo
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880859
Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
- GESTINGTHORPE, ESSEX (ENGLAND)
Persons
- Agatha, uxor Iohannis Stace
- Chans, Simon
- Chelmesho, Ricardus de
- Dionesia, uxor Thome Stace
- Othelesho, Ricardus de
- Park, Thomas atte
- Stace, Iohannes, de Gestingthorpe
- Stace, Thomas, frater Iohannis
- Thomas, warde
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00880859, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880859/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success