useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880917
Signature: 00880917
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1233-00-00 - 1235-00-00]
(Agreement, SAMPFORD, LITTLE, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880917
 
x
Sciant presentes et futuri etc quod auctoritate dominorum Rogeri dei gratia London[] episcopi et fratris Roberti de Diva prioris et fratrum hospitalis Ierosolomitani in Anglia ita convenit inter magistrum Gervasium de Melkeleya rectorem ecclesie de parva Samford[] et Iohannem filium Petri qui dictus Gervasius pro se et successoribus eiusdem ecclesie futuris rectoribus concessit et dimisit dicto Iohanni filio Petri [et] heredibus suis imperpetuum in liberum escambium pratum de Cuwith[] quod ad dictam ecclesiam de parva Samford olim pertinebat quod iacet inter pratum quod fuit Godefridi filii Hereberti et pratum dicti Iohannis cum pertinentiis suis Et dictus Iohannes filius Petri pro se et heredibus suis concessit et dimisit Deo et ecclesie beate Marie de parva Samford[] et dicto magistro Gervasio et successoribus suis eiusdem ecclesie futuris rectoribus imperpetuum in liberum excambium racione sue predicte dimissionis et concessionis pratum quod fuit predicti Iohannis in Silkeneye cum pertinentiis suis quod ex una parte contingit pratum Willelmi filii Sweyn et ex altera parte pratum Godefridi qui dicitur novus homo Et ut utraque dicta excambia perpetuam optineant firmitatem predicte dimissiones [et] concessiones hoc scripto cirografato et utraque fide media confirmantur Et huius scripti cirografati pars que penes Iohannem filium Petri residere debet sigillorum dicti domini Rogeri London[] episcopi et dicti magistri Gervasii munimine roboratur pars vero que penes dictum magistrum Gervasium residere debet dictorum fratris Roberti de Diva prioris et fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia et Iohannis filii Petri sigillorum impressione signatur Hiis testibus etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880917
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • SAMPFORD, LITTLE, ESSEX (ENGLAND)
    Persons
    • Diva, Robertus de, dominus, prior, frater hospitalis Ierosolomitani in Anglia
    • Godefridus
    • Godefridus, filius Hereberti
    • Iohannes, filius Petri
    • Melkeleya, Gervasius de, magister, rector
    • Rogerus, dominus, episcopus London[]
    • Willelmus filius Sweyn
    Keywords
    • General: 
      • Agreement
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.