useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880946
Signature: 00880946
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1255-00-00]
(Grant, BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880946
 
x
Sciant presentes et futuri quod ego Edelwina filia Ricardi armigeri dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in legittima mea potestate et libera virginitate Iordano fabro et Albrede uxori sue unam acram terre arabilis in villa de Bumsted[] Heliun ad totam vitam eorum et ipsi eorum qui diucius vivet videlicet que iacet inter terram Normanni Sedgol ex utraque parte unde unum capud abuttat super regale cheminum et aliud capud super terram hospitalis Ierusalem apud Bublowe habendam et tenendam de me et heredibus meis sive assignatis meis predicto Iordano et Albrede uxori eius sive assignatis eorum scilicet ad totam vitam eorum vel ipsi eorum que diucius vivet vel cuicumque dimittere vel invadiare voluerint et quandocumque libere quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis meis predicto Iordano et Albrede uxori eius quatuor denarios ad duos terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis duos denarios et ad Pascha duos denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego predicta Helewisa et heredes mei vel assignati mei warantizabimus et defendemus totam dictam terram cum pertinentiis predicto Iordano et Albrede uxori eius vel ipsi eorum qui diucius vivet videlicet ad totam vitam eorum per predictum servicium sicut prenominatum est contra omnes homines et feminas In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro [et] Mauricio filiis Rogeri Lancelino filio Radulphi Roberto de Heliun Rogero de Piro Lancelino de Pyro Michaele de Bumsted[] clerico et aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880946
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND)
    Persons
    • Albreda, uxor Iordani fabri
    • Bumsted[], Michael de, clericus
    • Edelwina [Helewisa], filia Ricardi armigeri
    • Heliun, Robertus de
    • Iordanus, faber
    • Lancelinus, filius Radulphi
    • Mauricius, filius Rogeri [frater Petri]
    • Petrus, filius Rogeri [frater Mauricii]
    • Piro, Rogerus de
    • Pyro, Lancelinus de
    • Sedgol, Normannus
    Keywords
    • General: 
      • Grant
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.